Distributio

Cartulário:

Nº Documento: 
0276
Fólio: 
126v-127r
Data do documento
Ano: 
1156
Mês: 
8
Dia: 
28
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. V, doc. 14, or. car.

O mosteiro de Santa Cruz de Coimbra foi criado em 1131, graças aos antigos membros do Cabido da Sé de Coimbra, D. Telo, arcediago da mesma Sé de 1113 a 1135, e a D. João Peculiar, cónego e mestre-escola da Sé de Coimbra, futuro bispo do Porto e arcebispo de Braga. Foi seu primeiro prior S. Teotónio, falecido em 1162 e canonizado logo no ano seguinte. D. Afonso Henriques protegeu imenso os frades crúzios e ali veio a ser sepultado, o mesmo sucedendo com seu filho D. Sancho I. Em 1135 Inocêncio II pela bula Desiderium quod concedeu a isenção ao mosteiro que ficou a depender directamente de Roma. Vários foram os conflitos surgidos entre os bispos de Coimbra e Santa Cruz. No L. P. há várias referências ao mosteiro crúzio, como a bula Ad hoc de Lúcio II, que lhe renovava a protecção papal, o que também fizeram outros pontífices.

Ego Petrus Cortido timens diem [mortis] mee in hoc itenere, mando distribuere substantiam meam post obitum meum. In primis relinquo medietatem mee hereditatis quam habeo in Laurosa uxori mee Marie Gunsaluiz ut habeat illam in uita sua et semper det inde decimam partem ecclesie Sancte Marie et post mortem suam relinquat eam in eadem sede pro anima mea et pro sua. Omnes meas hereditates quas habeo in Colinbria similiter habeat in uita sua. Post mortem autem suam relinquat medietatem que mihi contingit de illis hereditatibus quas habeo in Alcabedec et in Almalagues ecclesie Sancte Crucis. Et mediam meam partem quam habeo in Portuniis relinquat sedi Sancte Marie. Similiter partem meam de hereditate Rauanal relinquat Sancte Sancti. De mea medietate quam habeo in Candaosa media pars detur Sancte † et altera medietas fratri meo Rodrico Froiaz. Et si hic frater meus post mortem uxoris mee Marie Gunsaluiz superuixerit mando ei meam partem de Cordinaa et mediam partem de hereditatibus quas habeo in Campum et meam partem de ferragenalibus et de casis et de uineis Colinbrie. Et mando dare Hospitali Iherusalem(a) meam partem hereditatis de Auelaal. Et detur fratri meo Rodrico Froiaz unam equam brauam et meam partem de Riuulo de Galinas. Et meam partem de illo casali quod habeo in Casal de Columba mando dare sedi Sancti Sebastiani Lamicensi. Et mando dare I morabitinum leprosis, ad pontem II morabitinos. Ego Maria Gunsaluiz pro hoc beneficio quod mihi facit uir meus Petrus Cortido dimitto ei post mortem meam suum equum et sua arma et aliud iumentum quod ipse melius elegerit et dum uixerit habeat meam partem de meis casis Colinbrie. Siquis autem nostrum et alius in nostra uoce quicumque sit hoc nostrum factum irrumpere uoluerit quantum inquisierit tantum in duplum componat et domino patrie aliud tantum et insuper sit maledictus et excomunicatus et maledictus et cum Iuda traditore in inferno dampnatus. Et insuper hec carta suum robur obtineat. Et mando dare Lucio Moniiz illum casal de Fauela quod fuit Garsie Capeza ut habeat illum in uita sua et post mortem suam relinquat illud in ecclesia Laurose. Et mando uendere illam uineam quam habeo iuxta Corredoira et comparet domna Maria in precio eius unam crucem et unum psalterium et ponat in ecclesia Laurose ut deseruiat ibi iugiter pro anima mea et pro sua. Et si in hoc itinere mortuus fuero mando ingenuare illam puellam nomine Mariam. Et illam familiam quam habemus de sarracenis seruient domne Marie dum uixerint. Post mortem uero suam ingenuet illos qui uoluerint babtizari pro anima mea et pro sua. Siquis in errore suo permanere s(b) uoluerit uendatur et detur pro captiuis. Et de omni substancia mobili quam habemus soluantur inde debita que dare debemus. Siquid uero residuum fuerit habeat inde domna Maria duas partes, de tercia autem parte tres partes fiant quarum una detur sororibus de Recian, altera ecclesie Sancte Sebastiane, tercia in captiuis. Si autem in hac expedicione mortuus fuero et amici mei me adducere huc potuerint sepeliant me in ecclesia Sancte Marie. Et hanc mandacionem relinquo in manus prioris Sancte Marie et canonicorum eius et in manu uxoris mee Maria Gunsaluiz ut omnia que hic continetur fideliter compleant. Facta carta V.o Kalendas Septembris, Era M C LX.v.a III.a. Ego Petrus Cortido una cum uxore mea supradicta coram idoneis testibus roborauimu † † s.
Hoc autem sciendum est quod si frater meus Rodericus prius mortuus fuerit quam domna Maria omnia que ei mando dare dentur ecclesie sedis Sancte Marie.
Qui presentes fuerunt: Martinus presbiter, — Saluadoriz adfuit, — Saluator Petriz ts., — Petrus Bofoti ts., — Menendus Gunsaluiz ts., — Fernandus Paaiz ts.
Dominicus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Hospital de Jerusalém vem mencionado várias vezes no L. P., por exemplo, nos docs. 27 e 236. — (b) Este s parece não ter qualquer significado.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.