Carta conuentionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0278
Fólio: 
127v-128r
Data do documento
Ano: 
1156
Mês: 
7
Dia: 
23
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Salamon qui Micael(b) presbiter ecclesie Sancte Marie sedis Colinbriensis prior una cum consensu canonicorum eiusdem sedis facimus carta conuencionis et firmitudinis uobis Petrus Froiaz, cognomine Cortido, et uxori uestre Marie Gunsaluiz de illo testamento quod socer uestre Gunsaluus Recemondiz prenominate sedi fecerat uidelicet de tercia parte illarum hereditatum quas habebat in uilla que uocatur Portunias et de tercia parte illius hereditatis quam habebat in Penna et de tercia parte alterius hereditatis quam habebat in Outil iuxta Satir. Tali uidelicet pacto ut in uita nostra eas possideatis et sedis Sancte Marie pro posse uestro fideliter ut filius karissimus deseruiatis canonicisque ibidem commorantibus iugiter patrocinari ac res Sancte Matris Ecclesie augere atque tutari non desistatis. Post obitum uero uestrum predicte hereditates in eadem sede remaneant et insuper terciam partem hereditatum uestrarum quas in hisdem locis habetis predicte sedi pro tanto beneficio tribuatis. Addimus pretera quintam partem illarum hereditatum que fuerunt Pelagii Eriz quam ipse prefate sedi ut in testamento eius continetur testatus est ut in uita uestra hanc quintam usufructuario possideatis et post obitum uestrum sedi suprataxate omni controuersia post posita relinquatis. Igitur ego Petrus Cortidus una cum uxore mea Maria Gunsaluiz pro remedio animarum ac remissione peccatorum nostrorum et pro huius beneficii remuneracione facimus hanc testamenti cartulam ecclesie Sancte Marie de tercia parte omnium hereditatum quas in supranominatis locis possidemus uidelicet in Portuniis et in Penna et Outil ut in eadem sede ad sustentacionem clericorum ibidem commorancium cum alia tercia quam Gunsaluus Recemondiz testatus iugiter deseruiat. Speramus enim per hoc feces nostrorum exuri peccaminum et cum eo in celis uite eterne promereri brauium. Quicumque ergo homo cuiuscumque condicionis uel dignitatis sit hoc nostrum testamentum infringere aut in aliquo conturbare uoluerit quantum a predicta sede alienare temptauerit tantum eidem sedi in duplum componat et regie potestati aliud tantum exsoluere cogatur et quandiu in hac temeritate permanserit cum catholicis(c) participacionem non habeat sed cum diabolo et angelis eius perpetue dampnacionis penas(d) apud inferos luat. Et insuper hoc testamentum sue firmitudinis robur obtineat. Facta carta X.o Kalendas Augustas, Era M.a C LX.v. IIII.a. Ego supranominatus Petrus Cortidus cum uxore mea Maria Gunsaluiz coram idoneis testibus hanc cartam roborauimus et hec signa fecimus † †.
Qui presentes fuerunt: Petrus Venegas ts., — Fernandus Pelaiz ts., — Fernandus Faisca ts., — Martinus Pelaiz ts., — Petrus presbiter conf., — Martinus presbiter conf., — Fernandus Cuba ts., — Saluador Petriz ts., — Egas Pedriz ts., — Pelagius Midiz ts., — Suarius presbiter conf., — Dominicus presbiter conf., — Salamonis presbiter prior conf., — Dominicus presbiter conf., — Michael presbiter conf., — Christoforus presbiter conf., — Tellus presbiter conf., — Ciprianus presbiter conf.
Dominicus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem esquerda, em letra da mesma época mas diferente, do seguinte: carta conuentionis atque testamenti de tercia alia de Portunias et de Penna quam fecerunt sedi Sancte Marie Petrus Cortido et Maria Gunsaluiz pro alia tercia quam tenuerunt in uita sua de sede Sancte Marie usufructuario in prestimonium. — (b) Palavra adicionada na entrelinha. — (c) O -s encontra-se adicionado na entrelinha. — (d) O -s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.