Carta conuentionis de uilla Freixeneti

Cartulário:

Nº Documento: 
0280
Fólio: 
128v-129r
Data do documento
Ano: 
1094
Mês: 
8
Dia: 
1
Local: 
Coimbra
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 41, cóp. séc. XII.

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis. Ego Iohannes Petriz cognomento Galib Alkarrace et uxor mea Columba Dominici et frater meus Iohannes Petriz cognomento Zoleima Alkarrac et uxor eius Columba simul cum omnibus filiis et filiabus nostris facimus cartam uobis domno Cresconio Colinbriensi episcopo et omnibus supradicte sedis simul uestris conclericis [de uilla] nostra propria quam adquisiuimus et edificauimus simul cum cognato nostro Olidi et uxore eius et uocatur illa uilla Fraxineti(a) circa ciuitatem Colimbrie ad partem Aquilonis. Et habet has(b) terminaciones: incipit enim ab aqua torrentis qui uocatur Villela ubi intrat in ea Aqualata et inde per diuisionem uille Crescimiris et inde ad uillam de Riuulo Frigido et uadit per lumbam et concludit paludem et fert in supradictam aquam Villele ad portum qui dicitur Lopos. Et terminos istos transit ad supradictum locum de Aqualata ubi cepimus et ubi finibus deorsum sicut eam uobis determinamus et fuit apreciata ipsa uilla in centum solidis argenti monete et accepimus nos supradicti de uobis LX.a VI(c) solidos et octo denarios tantum nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit. Quam tercia pars ipsius uille remanet in iure filiorum predicti cognati nostri Olidi et germane nostre et nos pro nostris partibus hoc suprascriptum accepimus precium. Sit ergo ipse prenominata uilla Fraxeneti iuri uestro tradita et omnium uobis succedencium episcoporum atque clericorum in supradicta sede habitancium omnium temporibus seculorum. Sed si forte quod fieri incredibile nobis uidetur(d). Et nos equidem pacato animo eam uobis uendimus coram omni concilio tocius Colimbrie nullo animo nos dirtubante. Sed si forte quod fieri incredibile(e) nobis uidetur quilibet uir seu femina tam de propinquis nostris quam de extraneis uobis proinde calumnari temptauerit et nos eam uobis in iudicio auxilio uestro adiuti(f) diuindicare et uestre parti auctorizare noluerimus aut non ualuerimus tunc co[n]stricti coram iudice et rectoribus ciuitatis alteram talem pariter cum ea de nostris propriis facultatibus duplatam uobis restituamus et omnia que uobis in ea meliorata et edificata fuerit. Habeatis ergo uos ipsam uillam suprascriptam quam uendimus cum omnibus edificiis et in omnibus rebus quas iure obtinet que ad prestite homini sunt per suos terminos predictos. Facta est carta uendicionis ista Kalendarum Augustarum, Era T C XXX.a II.a. Nos supradicti Iohannes Petriz, cognomento Galib Alkarrac, et uxor mea Columba Dominici et frater meus Iohannes Petriz, cognomento Zoleima Alkarrac, et uxor sua Columba pariter cum filiis et filiabus nostris sua nominate et propria mente et uoluntate coram idoneis testibus Colinbrie cartam istam roborauim † † † [u]s.
Bernaldus presbiter adfui, — Pelagius Abunazar adfui, — Ordonius exorcista adfui, — Sisnandus Menendiz, — Daniel Odariz ts., — Pelagius Cidiz ts., — Aluitus Menendiz.

Aparato: 

(a) Na rubrica do códice está Freixeneti. — (b) O -s encontra-se adicionado na entrelinha. — (c) Numeral adicionado na entrelinha. — (d) Esta frase, incompleta e deslocada, encontra-se integralmente transcrita duas linhas abaixo. — (e) O -r- encontra-se adicionado na entrelinha. — (f) O primeiro -i- encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.