Testamentum

Cartulário:

Nº Documento: 
0331
Fólio: 
144r-144v
Data do documento
Ano: 
1083
Mês: 
12
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 15, or. vis. trans.

Domnus inuictissimis sanctisque martiribus ac triumphatoribus sanctorum martirum, Sancta Maria et Sancti Saluatoris et Sancti Michaelis Arcangeli, cuius baselica fundata est in uilla quam uocitant Vauzela, subtus montem Aguto terrictorio Alahoen, discurrente riuulo Vauga. Obinde ego famulus Dei et Matrona et Cidi, quasi frater indignum et p[e]cc[at]orem damus atque concedimus ad illum locum iam supernominatum hereditates meas proprias que habemus in ipsa uilla Vauzela: hereditate que fuit de ganancia de Cidi ab integro; et illa mea racione de patre meo Dauid et matre mea Matrona ab integro; et des Vauzela usque in Caualiones; et ipsos Caualiones quantum Cidi ibi tenuit in suo iudicio et in Nouelia(a) siquis quanta ibi ego ganaui et obiurgaui ab integro; et in Palacio sua ganancia et co[m]paratela de Cidi ab integro(b), et comparaui illam de Vnisco et de Exemena et Godina et Transilla, Teliata uno casal quem comparaui de Dauid Trutesendiz, et in Confuscus que comparaui de filiabus Potenzo, Argelo, et Laquinta; et ecclesias nominatas mediatate a de Auulgodi et Sancta Maria de Ventosa quanta ibi ganauimus et Sancta Maria de Arcuzelo, cognomento Palacio, cum suis passalibus intus et foris ab integro. Et de ministeria de ecclesia uno singno de metallo et uno calice de argento et una casula tiraz et una dalmadiga tiraz et uno mapulo et uno uelo espauen et uno antiphanal et uno psalteiro. Et istum textum testamus illum ad istum adcisterio aam supernominato et ad suprino meo Garcia presbiter et ad fratres peregrinos qui bonos fuerint et uita sancta perseuerauerint. Et VI.a de San[c]ti Iacobi de Mato damus atque concedimus isto monasterio ad istum iam supernominatum Garciam pro rememedio anime nostre et nostrorum parentum et de nostra sobrina Gontina. Quanta hereditate hic habui in Alahoen de parentorum et auorum suorum tam de ecclesia qua[m] de laigale testamus illam ab integro pro remedio anime sue ad ipsum accisterium supernominatum. Et ego Exemena prolix Gracia damus atque testamus hereditatem meam quantumque habui hic in Vauzela siue ecclesiastica quomodo laigale quantum ego hic habui de auorum et parentorum meorum testamus ad illum locum Sancti Saluatoris et ad Gartiam prolis Sandiz. Et ego Matrona, cognomento Mater Dona, prolis Ariei damus atque testamur hereditatem meam quantumque habui hic in Vaucella siue ecclesiam quomodo laigale quamtum ego habui de auis parentibus meis testamur ad illum locum Sancti Saluatoris et ad iermano meo Gartia prolis Sandiz. Et ego Godinus prolis Sandiz damus atque concedimus hereditatem nostram propriam quam habui in Baucella de auorum et de genitorio meo Sando prolix Daui[d] siue de ecclesia quomodo de laigale damus atque testamus illam ad locum illum iam supernominatum Sancti Saluatoris et ad germano meo Garcia presbiter. Et habeas tu illum in tua uita et semper sedeat a mercede. Et non damus ibi a nullis meis propinquis licenciam nisi tibi Garcia ad iudicandum et ad possidendum. Et habeam ego Cidi in mea uita, et post obitum meum relinquam illum que sursum resonat in tuas manus. Siquis tamen quod confieri non creditis et aliquis generis homo uenerit tam de propinquis quam de extraneis ad hoc textum nostrum temptauerit aut infringere uoluerit, in primis sit excomunicatus et a fide Christi separatus et cum Iuda traditore habeat participacionem in eterna dampnatione et pariat ipsum acisterio duplatum et insuper dc s solidos et iudicato et ipso iam supernominato Garcia aut qui sua uoce pulsauerit. Et hoc textum nostrum plena semper habeat firmitate. Facta series testamenti notum die quod erit III.o Nonas Decembris, Era M.a C.a XX.a I.a. Ego Cidi prolix Dauid et Godino et Exemena et Matrona, cognomento Matre Dona, a tibi Garcia in hoc serie testamenti manus nostras ro † † † † boramus.
Paternus episcopus conf., — Godinus abbas conf., — Rodericus conf., — Hordonius conf., — Vizoi conf., — Guterri conf., — Daniel conf., — Gauino conf., — Garcia conf., — Gauino conf., — Annaia conf., — Domnus Belid conf., — Diago conf., — Godino conf., — Petrus ts., — Didacus ts., — Dauid ts., — Dauid ts., — Vermudus ts., — Egeas ts., — Ermerigus ts., — Exemena ts. conf., — Ero iudice Colimbriense conf., — Lodegundia conf., — Brandilaz ts., — Dauid ts.
Ledegundia prolix Cidi manu mea conf.

Aparato: 

(a) O -i- encontra-se adicionado na entrelinha. — (b) O -r- encontra-se adicionado na entrelinha. — (c)

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.