Carta conuentionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0295
Fólio: 
133r-133v
Data do documento
Ano: 
1120
Mês: 
2
Dia: 
8
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Placuit mihi Gundisaluuo Dei gratia Colimbriensis ecclesie pontifici cum consensu canonicorum facere scribturam conuencionis et firmitudinis tibi Osoreo presbitero et clerico nostro de illa hereditate nostra Laurosa in finibus Colimbrie sita sub monte Cossoirado disc[u]rrente(a) Aluia flumine sicut suis terminis separauit uidelicet sicut incipit per uiam Colimbrie quomodo uadit per illam suuereiram de Gundufi et per illam borram de Pineirino ueniente usque in Aluiam riuulum, deinde per Balocos illius terre de Didaco Ramiriz, deinde per illam petram et per illum auteirum quod descendit ad illum riuulum qui uadit per Fauam Putrem usque in Aluiam riuulum, deinde per partes de Galizes et continet in se locum quem nominant Duas Ecclesias descendente usque in Aluiam fluuium. Damus et concedimus tibi illam hereditatem tali uidelicet lege ut secundum posse tuum habeas studium illam hedificandi, plantandi et sicut melius potueritis populandi cum adiutorio Dei et nostri atque habeas medietatem fructuum et redituum illius quandiu uixeris. Post obitum uero tuum si aliquis de consubrinis tuis superstiterit et in ordine clericali perseuerauerit et episcopo sedis placuerit eadem condicione illam obtineat qua et tu tenes. Post mortem uero ipsius sedi Sancte Marie sini dolo et malo ingenio ad integrum remaneat. Verum tamen neque tu neque ille habeatis potestatem neque in uita neque in morte inde aliquid uendere uel donare seu aliquo modo alienare quod si feceritis omnino illam perdatis. Sed fideles et obedientes episcopo et sedi Sancte Marie et in seruicio pro posse uestro perseueretis neque nos habeamus potestatem illam auferendi sine calumpnia inreparabili. Quisquis uero hanc conuencionem corrumpere uoluerit siue potens siue inpotens propinquus seu terri alienigena, quisquis fuerit nisi digne satisfecerit perpetue excomunicacioni illum subiciumus atque diabolo et angelis eius in gehenne incendiis sine fine puniendum omnino tradimus quantumque auferre presumpserit in duplum ei qui uocem pulsauerit restauret. Facta carta conuencionis et firmitudinis VI.o Idus Februarii, Era M.a C.a L VIII. Ego supradictus Gunsaluus antistes qui hanc stabilem cartam in conuentu nobiliorum clericorum fieri iussi illis presentibus confirmo.
Ego Martinus eiusdem episcopi auctoritate Colimbriane sedis prepositus(b) conf. — Tellus archidiaconus conf., — Laurencius arc[hi]diaconus conf., — Gundisaluus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Iohannes presbiter conf., — D[omi]nicus presbiter conf., — Pelagius presbiter conf., — Petrus diaconus conf., — Christoforus diaconus conf., — Dominicus subdiaconus conf., — Petrus subdiaconus conf.
Qui presentes fuerunt: Menendus Achia ts., — Guterri Suariz ts., — Fernandus Pelaiz ts., — Aluitus Vermudiz ts., — Seguin ts., — Petrus Farf ts., — Randulfus Zoleimaz ts., — Lidiuigu ts.
Menendus notuit.
Berna[r]do Toletane sedis archiepiscopo eodem tempore Hispaniam regente. Commitissa domna Tharasia Colimbriam cum Portugalensi patriam tenente(c).

Aparato: 

(a) O primero -r- encontra-se adicionado na entrelinha. — (b) É uma expressão rara no L. P. — (c) De notar a associação de D. Bernardo, arcebispo de Toledo, como governador da Hispânia, com D. Teresa, condessa de Coimbra e de Portugal: Bernardo Toletane sedis archiepiscopo eodem tempore Hispaniam regente. Commitissa domna Tharasia Colimbriam cum Portugalensi patriam tenente.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.