Carta recuperationis siue testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0340
Fólio: 
146v-147v
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
7
Dia: 
22
Nota: 

Este documento está datado no L. P. de 1103, Agosto, 1, pois o copista omitiu o número das Kalendas (XI).

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 17, or. vis. trans.

In Dei nomine. Ego Mauricius Dei gratia Colinbriensis episcopus una cum clero nostro qui in ecclesia San[c]te Marie Colinbriensis sedis Deo deseruiunt. Notum facimus omnibus hominibus presentis huius temporis uel eorum qui post nos successuri sunt quoniam iste Suarius presbiter intrauit ecclesiam Sancte Marie Monte Maiorensis per manum domni Crisconi predicta sedis episcopus post obitum domni Tructesindi prior huius ecclesie et habitauit in ea peractos annos sex et nichil ibi in ea ecclesia restaurauit neque edificauit neque plantauit nisi dimisit tecta huius ecclesia in ruina et suas uineas et hereditates in deuastatione. Dum uidi ego predictus episcopus malum hoc dolore comp[unc]tus iussi ab archidiacono meo hunc predictum presbiterum foras expellere ab hac ecclesia post multas admoniciones atque obsecrationes ei per memetipsum dictas. Ideo post hoc recognouit ipse neglegentias suas quas fecerat in predicto loco et rogauit me una cum suis amicis ut facerem ei misericordiam. Et ille promisit se uehemencius in bonam partem emendare et meliorare et illud quod neglexerat bene restaurare et insuper hereditatem suam quam ex proprietate habebat in predicta ecclesia donare atque testare pro restitucione damni huius ecclesie quam fecerat. Dedit tam terris quam uineis cultis quam incultis, cum exitu earum uel regressu, cum aquis earum, et sedilias molinarium cum quantum in se obtinent et ad proficium hominis pertinet. Hec sunt uille: de uilla que uocatur Quiniandus quartam partem quam illi euenit inter suos parentes uel fratres, similiter et de uilla Azoia terciam partem quam illi conuenit inter suos heredes. Sed per tale conuencione ut in omni uita sua ei deseruiant atque in eius dominio persistant et post obitum eius cum omni edificia sua ad supradictam ecclesiam San[c]te Marie stabile perenniter maneant. Et ego Suarius presbiter hoc testam[en]tum quod promisi et facere denunciaui ut superius dictum est de tota mente, puro corde et presentis idoneis testibus sub eorum presencia roboraui et cum propriis manibus meis sig † num hoc feci. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus tam ego quam ex propinquis uel heredibus meis aut extraneis contra hunc meum testamentum inrumpendum quod fieri non credimus componat illu quadruplum uel in undecuplum(a). Et hoc meum uotum i[n] perpetuum obtineat roborem. Et ego Mauricius Colinbriensis episcopus uidens humilitatem et penitenciam huius prefati presbiteri nomine Suarius misericordia motus atque una cum consilio clericorum meorum placitum donacionis et firmitatis facimus tibi iam dicto Suario presbitero de ecclesia Sancte Marie Monte Maiorensis una cum suis hereditatibus et testamentis que modo aquis[i]te sunt uel fuerint in omni loco siue de ecclesia Sancti Iohannis que est fundata in supradicto castello secus padule. Habeas eas in uita tua de iure nostro et sis ibi prior more canonico et ut edifices et plantes quod destructum uideris restaures secundum tuam possibilitatem tam in ecclesia et domibus eius quam etiam in libris et misteriis ecclesie siue in eius hereditatibus uel uineis et omni plantacionis. Et talem roborem facimus tibi de hoc ut neque nos neque aliquis ex nostris uel extraneis neque successoribus nostris non sit ausus tibi eas auferre per nulloque ingenio neque per aliqua secularis oppositionis arte nisi per talem depositoriam culpam unde secundum canonum auctoritate deponi debeas siue pec[c]ando siue a supradicte ecclesie restauracione et edificatione cessando. Et si forsitam inpediente peccato hoc fuerit pro hoc delicto non sis eiectus de ecclesia tua nec perdas illam hereditatem tuam propriam in uita tua sed sis in honore sub ipsum qui in tuo eiectus fuerit loco. Et si aliquis fuerit qui hoc placitum roborationis nostre infringere temptauerit quisquis ille fuerit sciat se prophanus(b) factus et sacrilegium comissus et a ministerio sui ordinis usque satisfaciat cessaturus et insuper millenos solidos componat. Et hoc placitum donationis perhenniter in suo permaneat robore. Facta series cognicionis uel testamentum roboris siue placitum ecclesie donacionis et confirmacionis, Era M.a C.a X.v.a I.a, Kalendas Augustas. Ego Mauricius episcopos una cum collegio clericorum meorum hoc testamentum quod superius insertum est siue hoc placitum quod a nobis factum est manu propria ro † boraui et hoc signum feci †.
Qui presentes fuerunt: Ego Gondisaluus diaconus et prior ecclesie Colinbriensis similiter confirmo, — ego Ramirus presbiter et prior ecclesie Visensis similiter confirmo, — ego Frogianus prior ecclesie Senensis similiter confirmo, — ego Laurencius archidiaconus similiter confirmo, — Zalam Gudiniz ts., — Arias Zalamiz ts., — Petro Diaz ts., Pelagius Petriz ts. — Notarius Christofaliz ts.
Et adicimus in testamentum uinea de Sancto Andre et alia uinea que est in Pausafoles.

Aparato: 

(a) O segundo -u- encontra-se adicionado na entrelinha. — (b) O -s- encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.