Testamentum factum ad ecclesiam Sancte Eufemie de Riel

Cartulário:

Nº Documento: 
0341
Fólio: 
147v-148r
Data do documento
Ano: 
1092
Mês: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Illuminator omnium fidelium Deus oriens uisitator et splendor lucis eterne et sol iusticie qui celum contines tronos et abissos intueris qui es rex regum et Dominus dominancium qui es trinus in personis et unus in Deitate Trinitatis unus qui uenisti redimere hominem perditum quem de limo formauereas(a) et dedisti eis lumen ut uiderent Te qui erant in penis(b) tenebrarum constituti et Te uenturum speramus iudicare omnes homines et redderes unicuique secundum opera sua que gessit. Idcirco ego Bellitus Iusti filius simul cum uxore mea Bellita in tuo amore Christe et in tuo timore et in ueneracione omnium sanctorum qui tibi placuerunt ab inicio mundi usque nunc offerimus ad ecclesiam Sancte Eufemie que est fundata in loco qui dicitur Arriel territorio Montis Maioris nostram terram et que fuerunt de Suario Froiaz cultas uel incultas ubi illas inuenire potuerint sicut nos illas conparauimus nostro precio integro in loco predicto Arriel. Et habet ad Orientalem partem ecclesiam predictam; et ad Occidentalem uiam puplicam que currit ad molinos, ab Aquilone usque ad illam archam(c) que uocitant, et de Meridie usque ad illum montem de illa Furca. Hoc testamentum fecimus Deo auxiliante per autoritatem domni Martini Moniz et coniugis(d) sue domne Elbire domni Sisenandi filie diebus quorum illas ganauimus. Ideo timentibus nobis diem ultimum et tremendum iudicium et peccatorum nostrorum ualde depressi non usquequaque disperacione deicimur sed eciam per merita et intercessiones uenerabilium sanctorum Dei redemptionem anime speramus(e) quia scriptum est: "Redime te homo dum uiuis, dum precium in manu tenes et ne differas de die in die quia mors non tardat"(f), et alibi: "Vigilate itaque quia nescitis diem neque oram"(g). Sic ait Iob: "Lignum aridum in qua parte ceciderit ibi manebit"(h). Propheta qui ait: "Tu autem Domine in eternum permanes et tu es super omnes principes et tua est diuicia et gloria quoniam nos omnes peregrini et hospites sumus super terram et omne quod de manu tua accepimus damus tibi quia te igitur credimus uidere in terra uiuencium"(i). Hoc testamentum factum et confirmatum mense Maio, Era M.a C.a XXX.a. Siquis uero homo quod fieri non credimus uenerit factum nostrum in aliquo contaminare, in primis sit excomunicatus, maledictus et confusus et cum Datam et Abiron in profundum inferni dimersus et pariat hanc cartam duplatam uel triplatam aut quomodo fuerit meliorata e ad dominum terre duo auri talenta. Ego Bellitus predictus et uxor mea Bellita manus nostras in hoc testamento robor † † amus.
Qui presentes fuerunt: Pelagius Eriz ts., — Martinus Iben Atomati ts., — Sesnando Zoleimaniz(j) ts., — Lupo Sancii ts., — Menendo Vizoiz ts.

Aparato: 

(a) As letras -ue- encontram-se adicionadas na entrelinha. — (b) O -s encontra-se adicionado na entrelinha. — (c) O -r- encontra-se adicionado na entrelinha. — (d) A letra -i- foi corrigida de -e-. — (e) A letra inicial s- foi corrigida de se. — (f) Ecli. 5, 8: "Non tardes conuerti ad Dominum et ne differas de die in diem". Ecli. 14, 12: "Memor esto quoniam mors non tardat, et decretum inferorum quia non demonstratum est tibi; decretum enim huius mundi: morte morietur". — (g) Mat. 25, 13: "Vigilate itaque, quia nescitis diem nec horam". — (h) Ecli. 11, 3: "Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent; si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit". — (i) Psal. 101, 13: "Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem"; 1 Paral. 29, 12: "De te sunt diuitiae et gloria, tu diminaris omnium. In manu tua uirtus et potentia, in manu tua est magnificare et firmare omnia"; Hebr. 11, 13: "Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram"; 1 Paral. 29, 14: "Quis ego et quis populus meus, ut possimus haec tibi uniuersa offerre? Tua sunt haec omnia, et, quae de manu tua accepimus, dedimus tibi"; Psal. 26, 13: "Credo uidere bona Domini in terra uiuentium". — (j) O -e- encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.