Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0321
Fólio: 
141r-142r
Data do documento
Ano: 
1104
Mês: 
8
Dia: 
18
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 69 (= Cópia B).

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis auxiliante Domino Nostro Ihesu Christo. Placuit domno Mauricio, gratia Dei, Colinbriensis sedis episcopo, omnibusque clericis eiusdem ibidem commorantibus, ut ego, Iohannes presbiter, in consocietate omnium illorum essem socius siue canonicus, et ut ibi partem habeam corporalis et spiritualis quemadmodum unus ex illis, cunctis temporibus seculorum. Hoc autem facto et(a) prefinito, ego, supradictus Iohannes, propria uolumtate animoque uolenti et a nemine coactus, placuit mihi supradicte sedi et eiusdem episcopo siue canonicus cartam testamenti, ex omnibus meis facultatibus, mobile uel inmobile, quas nunc possideo aut possessurus ero, facere, scilicet, nominatim: in primis, quartam partem ecclesie Sancti Michaelis de Felgosa cum omni suo edificio, de intus et de foris, et omne quod edificaui uel plantaui atque adquisiui, in ecclesia Sancti Iuliani, uidelicet, omnem hereditatem que fuit de Cid Cidiz et sue uxoriz, et totam aliam hereditatem que fuit de Onisco Dauiz et suis germanis, et uineas siue domos, libros, uestimentum ecclesie conplutum, et unum calicem stagni, cupos et cupas, lectos et feltros, mantas et linulas, mensas et manteles et omnis continentia domus, boues et uacas, oues et capras et porcos; et aliud uestimentum ecclesie, cum casula duztari, et duos pares de facergenis. Addo autem et unum casalem qui est in uilla Varzena, cum qua[n]tu[m] ei pertinet; alium uero casalem qui est in Quintanela, cum omni suo edificio, de intus et de foris. In uilla autem Azarrazes, alium casalem, quem enim de Gotando, et octauam partem de uilla Vulgode que fuit de Cidi Arias et, in ipsa uilla, alium casalem quia fuit de Menendo Pelaiz et enim illum in C.m solidos. In Vauzella uero, alterum casalem qui fuit de Leigundia, cum omni sua hereditate quam habebat in Alahueines, de terris et domibus, et in uilla Idolo similiter alium casalem, cum quantum ei pertinet, intus et foris. Hec autem omnia que superius resonant, uel quantum ex hinc acquisierint, supradicte Colimbrie sedi et episcopo eiusdem siue canonicis, post obitum meum, perpetim ibi permaneant. In uita enim mea quicquid mihi ex omnibus supranominatis rebus placuerit, faciam, excepto ut omnia hec numquam extraneantur sed fimiter supradicte sedi maneant. Ob hoc autem, omnia hec testo atque concedo supradicte sedi, pro peccatorum meorum remissione et ut memoria mei semper sit ibi; et quod, si pater meus aut mater mea, postquam ego obierim, uixerint, ut ex omnibus supranominatis rebus siue hereditatibus contineantur omnibus diebus in quibus uixerint. Post mortem uero illorum, supradicte sedi libere maneant. Si quislibet enim, de propinquis siue de extraneis, hoc testamentum aut scriptum infringere siue i[r]rumpere in aliquo temptauerit uel uolueri, non habeat licenciam faciendi; tamen, pro sola presumcione, primitus a christianorum omnium fidelium societate sit separatus, et a San[c]te Matris Ecclesie liminibus sit expulsus, et a corpore et sanguine Domini Nostri Ihesu Christi sit alienatus, et cum Datan et Abiron et omnibus impiis in gehenna ignis sit dampnatus, et insuper quantum aufferre uoluerit, ecclesie supradicte et episcopo eiusdem uel priori tantum in septuplum componat. Attamen, hoc scriptum siue testamentum semper obtineat uigorem. Facta testationis carta XV Kalendas Setembris, Era M.a C.a X.v.a II.a. Ego, supranominatus Iohannes, hanc cartam siue testamentum manu propria confirmo et eam Beate Marie altare super offero †. Ego, Mauricius, Dei gratia, Colinbriensis episcopus, confirmo et signum Sancte † Crucis inpono.
Abbas domnus Eusebeus conf., — prior domnus Giraldus conf., — Pelagius monacus conf., — Iohannes presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Tellus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Dominicus presbiter conf., — Frogia presbiter conf., — Reinerius presbiter conf., — Iohannes presbiter conf., — Bernaldus presbiter conf., — Fernandus presbiter conf., — Daniel presbiter conf., — Martinus presbiter conf., — Petrus diaconus adfuit, — Arias diaconus adfuit, — Iohannes subdiaconus adfuit, — Iulianus subdiaconus adfuit, — Iohannes subdiaconus adfuit, — Garcias subdiaconus adfuit, — Rodericus subdiaconus adfuit. — Ego Iohannes manu propria hoc signum facio †. — Domnus Bellid Iustiz ts., — Giraldus ts.
Iulianus presbiter scripsit.

Aparato: 

(a) O -t encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.