Carta intentionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0403
Fólio: 
165v-166r
Data do documento
Ano: 
1129
Mês: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, n.º 17, doc. b, cóp. séc. XII.

Noscant qui hanc scripturam legerint uel audierint intentionem que orta est inter domnum Bernaldum Colimbriensem episcopum et inter supradictos uenditores de quarta parte, id est quinta eiusdem hereditatis de qua ipsi dicebant se nunquam precium accepisse. Sede contra prefactus episcopus dabat in testimonium cartam confirmatam et autorizatam ab eis quam fecerant et dederant Gundisaluo episcopo cui sit beata requies unde quia ipsi quartam partem idem quintam abstrahere uolebant uenerunt pariter in conuentu nobilium ciuitatis Colimbrie et domnus Hugo Portugalensis episcopus et Tellus archidiaconus cum Suario Gutierriz et Ferna[n]do Pelaiz laudauerunt et iudicauerunt ut iam dictus episcopus daret in iuramento duos presbiteros qui affirmarent ipsam cartam esse ueridicam et deinde hereditatem sicut in sua carta erat scriptum integram et liberam haberet. Sed antequam reciperent iuramentum placuit ex una parte et ex altera ut iuramentum non fieret sed episcopus darre illis XXX.a modios sicut et dedit et ipsi dimitterent hant intentionem et sibi inde scripturam firmitudinis facerent. Igitur nos Arias, Didagus, Suarius, Menendus, Gundisaluus, Flamula et Bona qui non habueramus partem de illo precio modo nos integra scripturam dimissionis et firmitudinis cum nostris consanguineis supradicitis facimus et auctorizamus uobis domno Bernaldo(a) et uestris canonicis ut ab hac die et im perpetuum habeatis ipsas quattuor quintas iure hereditario et faciatis de eis quicquid uobis semper placuerit. Si forte nos seu aliquis de nostris consanguineis uel alienis hanc firmitatis(b) cartam inquietare aut distu[r]bare in aliquo temptauerit quisquis fuerit pro sola temptatione quantum auferre uoluerit in duplum uobis componat et domino patrie aliud tantum et insuper sit excommunicatus et cum diabolis in imma tartari dimersus et neque oblatio neque sacrificium pro anima eius proficiaciat. Et si nos in concilio autorizare uel uendicare non potuerimus aut noluerimus similiter componamus illam uobis uel quantum fuerit aucmentata. Facta carta mense Aprilis, Era M.a C.a LXVII.a. Nos omnes supradicti roboramus et hec sig † † † † † † † na.
Qui presentes fuerunt: Didacus ts., — Menendus ts., — Nunus ts., — Archidia Suarius ts.

Aparato: 

(a) O -r- encontra-se adicionado na entrelinha. — (b) O -r- encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.