Testamentum de mobili siue inmobili

Cartulário:

Nº Documento: 
0512
Fólio: 
197r-197v
Data do documento
Ano: 
1041
Mês: 
2
Dia: 
28
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Domnis inuictissimis hac triumphatoribus gloriosi[ssi]morum martirum suorum ob onorem Sancti Saluatoris, Sancti Martini episcopi, Sanctorum Petri et Pauli apostolorum et comitum eius martirum cuius baselica fundata est dignoscitur in uilla quod uocitant Leza ipsa uilla ipsa uilla Portugal subtus alpe mons Custodias discurrente ribulo Leza. Ego indigno seruum Dei Alamiru quem peccatorum molle depresso testo adque concedo ad ipso loco et ad uobis domno Tudeildus et ad fratribus tuis qui ibidem in uita sancta perseuerantes fuerint et uia monastica tenuerint et contesto ad ipso loco sanctissimo omnia mea ganancia integra quanto ganare et aucmentare potuero usque ad obitum meum quanto me inde adpotat inter mi et coniuge mea nomine Rikilli medietate integra. Post obitum uero meo ibidem dono adque concedo ubi illa potueritis inuenire quallibe causa fuerit de quod a prestitum ominis est, ita ut in presenti die ipso que in testamento sit ei in delictum habendi uel possidendi usque in finem et in seculum seculi racionem retributa quia dicit Liber Iudicum "quia filium uel nepto non relinquerit de omnia rem sua faciat quod uoluerit"(a). Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit tam propinquis uel extraneis qui hunc factum meum irrumpere uel temptare quesierit in primis sit excomunicatus et ad corpus et sanguinis Domini Nostri Ihesu Christi sit separatus et cum Iuda traditore habeat participio in eterna dampnacione et insuper pariat quadruplum quantum ausum fuerit infringere post parte qui in ipso loco habitantes fuerint et post parte potestate qui terra imperauerit suo iudicatu et uobis perpetim habitura. Facta series testamenti sub die erit II Kalendas Marcii, Era LXX VIIIIa.a superhacta millesima, regnante principe nostro Fredenando rex serenissimo, Alamiro filius Alderedo diue mencie in hanc scriptura uel series testamenti a me fracta manu mea robor † o.
Qui ibidem fueruntur Suario Louesindizi et presbiter quos uidit, — Ennegu Zaguno quos uidit, — Ranosendo Fafilazi quos(b) uidit, — Tudeildu Naneizi, — Sendiu Gondesindizi, — Atila Branderiguizi, — Elictus presbiter Riquilli conf.
Ansemondu notuit.

Aparato: 

(a) Lex Visigothorum siue Liber Iudiciorum, Lib. IV: De Origine Naturali, II. Titulus: De successionibus, § XX: "Vt, qui filios non reliquerit, faciendi de rebus suis quod uoluerit, habeat postetatem". — (b) O -s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.