[Karta de foros de Arganil]

Cartulário:

Nº Documento: 
0663
Fólio: 
255v
Data do documento
Ano: 
1114
Mês: 
12
Dia: 
25
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

O documento é um aditamento do século XIII.

In Christi nomine et eius misericordia. Hec est karta de foros de Arganil quam iussit facere ego Gundisaluus Dei gratia Colimbriensis episcopus per auctoritate de canonicis et priori Martinus Sancte Marie ad omnes homines populatores de Arganil. Ad uno iugo de boues duos quartarios terciados. Ad uno boue I.o quartario terciado per alqueire Colimbriano de tale cibaria quale conligerit in suo cubu. De uino in V.e annos nichil. Deinde det decima et ponat pedes duas uices. De lino I.o manipulo de tres uergas quale fuerit lino. De condado que prehendiderit in arma uenatu medio lumbo. De morada de XV.m diebus de conelios uno. Ille qui non dederit in cellario iugada medio aredel de morada. De omicidio uel de rauso tercia parte. Si latrone inuenerit quantum furtauerit tantum in duplum rederet per duas uices, si in tercia uice inuenerit flagellatum et tonssum sine pecunia ponere illum aut illa trans fluuie Aluie. De alias calumnias non sit inde proua nec nocente nisi per inquiricione de tres bonos homines et quantos modios dederint pro calumnias in Sancta Columba tantas flagellas. De caualarios si comperauerit hereditate de uno caualario aut de duos pedones sit defense. Siquis equum potuerit habere sit caualeiro et si femina habuerit sine albarda et in fosado fuerit cum domino terre defendat iugada. Et pedonem compare alia fogaria de alio pedone et faciat una fogaria et in parada unum panem de uno alcheire, ciuada uno almude. Carne una uaca de tres modios aut uno porco de tres modios in anno una uice. In mandato ire tam caualeiro quam pedone ire tandiu que in ipso die ueniat in domo sua. Post hec adidimus ad I.o boue I.o sesteiro pro tale que non dedisem nobis alcaide quale noluissemus. Hominem qui ibi uno anno habitauerit et uoluerit se ire habeat aut ue[n]dat sua hereditate et si uendiderit de V.m modios det uno in palacio. Notum die quo erit octauo Kalendas Ianuarias, Era M.a C.a L.a II.a, in temporibus infante Tarasie. Ego supradictus G(undisaluus) episcopus qui hanc kartam iussi facere si ego uenerit aut alius post me uenerit et hunc factum meum irrumpere uoluerit in primis sedeat maledictus et excomunicatus de Patris et Filii de Spiritu Sancti usque in quarta uel decima generacione et cum Iuda traditore habeat damnacione et insuper illos homines cum sua hereditate sedeant de domino terre. Nos omnes ad uobis domino episcopo si nos exierimus hunc factum irrumpere uoluerimus simus maledicti uel excomunicati quod desuper resonat et insuper perdere hereditatem semper. Ego G(undisaluus) episcopus ad uos homines in hanc kartam manu mea roborauit et hec † feci et de uos omnes roboracionem accipio.
Quos uiderunt et audierunt pro testes hec sunt: Gondisaluus Gondisalui ts., — Menendo Nuni ts., — Vimara Helias ts., — E. Roosendo ts.
Pelagius presbiter notuit.
Et concilio Sene uidentes et auditores.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.