Carta testamenti de Carualial

Cartulário:

Nº Documento: 
0407
Fólio: 
167r
Data do documento
Ano: 
1123
Mês: 
8
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 41, or. car.

(a) In Christi nomine. Hec est carta testamenti et firmitudinis quam iussi facere ego Petrus presbiter sedi Sancte(b) Marie Colimbriensis de illa hermida cum suis terriculis et inculis quas in meo proprio habere comperaui et quas etiam apprehendidi et arrupi. Ipsa uero hereditas est in territorio de Balesteiros prope uillulam que dicitur Carualial discurrente riuulo Crines, cuius isti sunt termini: in Oriente quomodo diuiditur cum Carualial per illa archana; in Aquilone quomodo uenit usque in riuulum quod dicitur Molnelos; deinde per riu[u]lum Crines et inde per illam aquam de Saldones. Dono et concedo prefate sedi ipsam hereditate integram nullo me cogente sed mea propria uolumtate pro remedio anime mee ut ibi semper seruiat pro mea memoria. Et dum ego ui[u]us fuero habeam et possideam illam, post obitum uero meum comsuprinus meus Petrus presbiter teneat illam et possideam cunctis diebus uite sue et nullo modo indie aliquam partem alienare ausus sit sed semper dicte sedi cum omnibus rebus suis obediens exi[s]tat. Post mortem illis nullo alio herede succedente integra sede Sancte Marie Colimbriensis remaneat. Quisquis uero potens uel impotens hanc firmitudinem irrumpere uoluerit sic excommunicatus et cum Iuda proditore in profundum inferni dimersus quamtumque auferre temptauerit in duplum prefate sedi componat. Facta testamenti scriptura mense Augusti, Era M.a C.a LX.a I.a. Ego predictus Petrus coram testibus hoc testamentum confir † mo.
Qui presentes fuerunt: Martinus prior conf., — Petrus presbiter conf., — Tellus archidiaconus conf., — Ego G(undisaluus) episcopo conf., — Dominicus presbiter conf.
Menendus subdiaconus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada desde de, em letra da mesma época mas diferente. — (b) Esta palavra está abreviada com ee, em vez de ce.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.