Carta dimissionis siue inte[n]tionis inter Artaldus et episcopum G(undisaluum)

Cartulário:

Nº Documento: 
0409
Fólio: 
167v-168r
Data do documento
Ano: 
1126
Mês: 
12
Dia: 
31
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 43, or. car.

(a) Noscant qui hanc scripturam legerint uel audierint dissensionem que inter domnum Gundisaluum Coliembrie[n]sem episcopum et inter domnum Artaldum sepius orta est ex parte hereditatum quas aluazil domnus Menendus cui beata sit requies sedi Sancte Marie ante obitum suum testatus fuerat et iste Artaldus deinceps sua s[upe]rbia et sua uirtute quasdam uendiderat quasdam uero iniuste sibi retinebat. Vnde uentum est denuo in conuentu nobilium et idcirco quod ipse Artaldus de tantis iniuriis domino pontifici illatis iustam rationem nequaquam reddere potuisset misericorditer decreuerunt ut predictus pontifex licet iniustum iudicium et acciperet tamen quicquid mali hactenus ab illo sustulerat sibi penitus condonaret et ex parte illarum hereditatum preter has in sequenti determinatas magis illum inquietare minime curaret. Medietatem uidelicet de illa Viminaria unde testamenti series apud sedem Sancte Marie inter alias cartas iam dudum reposita habetur et integrum ortum sub muro ciuitatis iuxta balneum regis consitum quem isdem Artaldus auctoritate et litteris ipsius episcopi diu possedit sed in presenciarum decreto nobilium et spontanea mente et pro aliis beneficiis sicut superius diximus prorsus dimittit. Hanc ergo firmitudinis conuentionem et amiciciam iam dictus episcopus suis cum canonicis et domnus Artaldus inter se sane firmauerunt quatenus amodo et in perpetuum huius compaginis amicitia firmiter sit rata et nullo modo alius alium in hac intentione requirat. Quisquis uero contra hanc scripturam in aliquo disturbare nisus fuerit pro sola temeritate tali feriatur sentencia: primum excommunicationi subiaceat et corpore et sanguine Domini alienus permaneat atque duo auri talenta illi quem inpulsare que[sie]rit excommunicatus exsoluat necne supradictum decretum inuiolabile permaneat. Facta huius dimissionis conuentio VI Nonas Ianuarii, Era M.a C.a L.a X.a IIII.a. Vt igitur ad posteros istius predicte parcionis ratam et indissolubilem memoriam hec carta transmittat propriis manibus tam factores quam auditores hoc scriptum confirmamus. Nos Menendus et Petrus filii eiusdem Artaldi et domne Iuste quantum superius sonat et hec autorizamus et hec sig † † na facimus.
Martinus prior conf., — Petrus presbiter conf., — Iohannes subdiaconus conf., — Sesnandus Iohannis ts., — Tellus archidiaconus conf., — Pelagio diaconus conf., — Nicholaus subdiaconus conf., — Anaia ts., — Gundisaluus Didaz ts., — Saluador Zoleimaz ts.
Martinus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada com letra da época mas diferente, desde siue. Na margem esquerda do documento figura o seguinte: De aluazil domno Menendo et de Artaldo de medietate de uilla Viminaria et de illo orto et almunia ubi modo Sancta Crux edificata est, scilicet totum claustrum uiolentia quorumdam sedi abstracto.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.