Roborationis carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0414
Fólio: 
169r-169v
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
5
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Munio Ferrarius de Paradella postquam domnus Mauricius episcopus Iherosolimam perrexerat dissensiones et uastationes in uilla predicta et in Seuer per se et consilio suo operatus est similiter et de illo cellario multa dirupit. Vnde predictus episcopus ut reuersus est hec experimento cum didicit nimium indignatus predictus Munionem ante se presentari fecit et in custodiam mitti iussit. Altera autem misericordia motus sibi cuncta peperit tali pacto ut predictus(a) Munio derelictis omnibus unde accusatus extiterat promisit in melius restaurari ut quicquid de cellario illo subripuit(b) reddi et ut in omnibus diebus uite sue numquam predicto pontifici uillis et eius habitaribus contrarius sit, sed secundum suum posse edificet, plantet et illi deseruiat remota alterius senioris acclamatione. Insuper et hoc in presentia predicti super IIII.or Euuangelia manibus propriis rob[o]rauit. Quod si de his omnibus aliter fecerit et hoc per ueritatem ueris et idoneis personis adprobatum fuerit ut ipse Munio careat sua hereditate cum omni quod apprestitum hominis ibi est et eat excommunicatus et periurus sub perpetuo anathemate. Facta roborationis carta III Kalendas Iunii, Era T.a C.a X.v.a VI.a.
Qui presentes fuerunt: Menendo Petriz ts., — Sendino Petriz ts., — Dionis Mauricius ts., — Petro Garcias ts., — Pelagio Zrakiz ts.
Dominicus presbiter capellanus notuit.

Aparato: 

(a) A letra u parece ter sido escrita em cima de um o para correcção. — (b) A letra b foi escrita em cima de um p para correcção.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.