Carta donationis

Cartulário:

Nº Documento: 
0416
Fólio: 
169v
Data do documento
Ano: 
1001
Mês: 
12
Dia: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Domini Nostri Ihesu Christi. Hec est carta donationis(a) quam feci ego Teodemirus presbiter tibi criato meo Gontisaluo de una peza de bacello quam plantaui in Alcara. Do tibi ea atque concedo per suis locis et terminis antiquis introitus et exitus ut illum abeas(b) in uita tua et possideas et non do tibi licenciam uendendi sed post obitum tuum pro anima mea sit Sancte Marie Colimbriensis sedis. Et si aliquis homo uenerit ad inrumpendum hoc meum factum post mortem meam, in primis sit excommunicatus et insuper pariat tibi illo bacello duplato et tibi sit perpetimus abiturum. Facta carta III.o Idus Decembris, Era T.a XXX.a VIIII.a. Ego Todemirus hoc scriptum r † oboraui.
Prior Eusebius conf., — Sisnandus Monaciis conf., — Iohannes monacus conf., — Fernandus Zoboriz ts., — Gundisaluo diaconus conf., — Iohannes presbiter conf., — Tructesindus diaconus conf., — Petrus Dauiz ts., — Froila ts., — Tructesindus ts., — Gutierre ts.

Aparato: 

(a) Colocado em posição superior, entre o i e o n, foi escrito um o, sendo o último i emendado sobre um e. — (b) O ti parece ter sido rasurado para correcção.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.