Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0417
Fólio: 
169v-170r
Data do documento
Ano: 
1091
Nota: 

1066-1091. A doação não tem data, mas foi feita depois da morte de Fernando Magno († 26-12-1065) pelo alvazil Sesnando († 26-8-1091, segundo o Livro das Calendas).

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti qui est Trinus Trinus et Vnus Deus in Trinitate perfecta uerus. Hec est carta testamenti quam feci Sisnandus gratia Dei consul tibi Tello Odoriz presbitero(a) de loco Sancti Martini qui est in Viseo foris contra murum ciuitatis et semper fuit in honore ecclesiastico tam in temporibus Ismaelitarum quam in temporibus Fredenandi regis, cui sit beata requies, et deuenit in eremitam. Propter hoc dono tibi ipsam ecclesiam ut edifices et plantes eam et custodias ad honorem sacerdotalem ut inde ego abeam remedium et hii [qui] ibi sunt sepulti et posside[a]tis eam cunctis diebus uite tue sub auxilio et ordinatione episcopi ipsius loci et post obitum tuum relinquas eam cum omnibus edificiis que ibi edificaueris post partem ipsius ecclesie. Ego Sesnandus adfirmo omnia quod est desuper scrib[t]am †.
Aluir Vnula ts., — Iohanne Gundesindiz ts. — Ego Tructesindo prior ecclesie Sancte Marie subscripsi.
Petro presbiter notuit.

Aparato: 

(a) O -s- encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.