Carta benefacti

Cartulário:

Nº Documento: 
0418
Fólio: 
170r
Data do documento
Ano: 
1095
Mês: 
7
Dia: 
18
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Froia et Auria(a) in Domino Deo eterna salutem, amen. Ideo placui[t] nobis per bona pacis et uoluntas ut faceremus inter nos unus ad alius karta uel benefa[c]tis de omnia rem que abemus et abuerimus siue casas siue uineas siue hereditates siue pannos siue iumenta siue tota rem uel quantum a prestitum ominis est que abeamus comuniter in uita nostra et post obitum nostrum ille qui remanserit abeat et possidea[t] totum et seruit ad ecclesia pro animas amborum et non amita[t] super se nulla forma hominis et nostrum post obitum nostrum torne[t] illa rem et illas hereditates que sursum resonant ad ecclesia Sancta Maria pro remedio animas nostras. Et si inde unum ex nobis aliter fecirimus ipse qui exierit careat inde sua ratione et insuper pariat L solidos et iudicato. Facta karta uel benefactis die quod erit XV Kalendas Agustas, Era M.a C.a XXX.a III.a. Ego Froia et Auria in hanc karta benefactis manus nostras proprias r † † ouoramus.
Qui presentes fuerunt: Gondisaluo ts., — Pelagio ts., — Aluit[us] ts.
Petrus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) As palavras et Auria encontram-se adicionadas na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.