Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0419
Fólio: 
170r-170v
Data do documento
Ano: 
1110
Mês: 
11
Dia: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Patris et Filii et Spiritu Sancti. Ego Sancia placuit mihi per bona pacis et uolumpta et propter timendum mortis et penas inferni et remedium anime mee ut faciam testamentum de illa uinea cum medio de illo torcular que comparei de Cassea Perro et habet iacencia in Algeiara et mea kasa exceptis illa perfia que in illa kasa et facio inde testamentum ad ecclesia noua in sede de illo episcopo et non habeant licentia nec uendendi nec donandi a parte laici. Et si abuerit de mea generatione clericum que more in illa sede et si quesierit ille episcopo aut ille prior dare illa habeant licencia donandi meum subrinum si fuerit presbiter et si ego habuerit necessitate et caderit ego in minuate que habeam ego lice[n]ciam illa uinea et kasa uendendi et dandi et que mihi prestent de illa sede in uita et post mortem. Si uero aliquis homo uenerit de meis propinquis aut de extraneis contra hanc testamentum ad inrumpendum sedeat excommunicatus et cum Iuda traditore habeat consorcium et quantum inquietauerit tantum componeat(a) in duplo et iudicato. Factum hoc testamentum II Nonas Nouembris, Era M.a C.a X.v.a VIII. Ego Sancia supradicta qui hoc te[sta]mentum iussi facere et cum testes idoneis ad roborandum tradidi et cum propria manu mea feci hec sig † na.
Qui presentes fuerunt: Tructesind[us] presbiter conf., — Iohanne Gundesindiz ts., — Petro Suariz ts., — Sua[rius] Gu[n]saluiz ts.
Pelagius presbiter notuit.

Aparato: 

(a) O -e- encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.