Carta testamenti ad sedem Sancte Marie

Cartulário:

Nº Documento: 
0421
Fólio: 
171r
Data do documento
Ano: 
1107
Mês: 
7
Dia: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 33, or. vis. trans.

Um ano mais tarde (1108 Julho, 18), Cid Aires completará esta doação concedendo à Sé de Coimbra a parte que lhe pertencia na igreja da Várzea e consolidando a posse do quintal em Coimbra. Cfr. supra, doc. 322.

(a) In nomine P[a]tris et Filii et Spiritus Sancti. Hec est carta testamenti quam feci ego Cidi Arias de hereditate mea propria que habuit de tia mea Eximina Garcia in loco predicto Sancta Maria de Varzena integra mea parte quantum mici computat inter meos heredes cum omni ornata suo exitum uel regressum. Habet iacencia in territorio Alaphauam iuxta flumen Vauga. Facio ipso testamento pro remedio anime mee ad Sancta Maria sedis Colimbrie et pro mutationis de ipsa cortim de Colimbria media parte et fuit ipsa curtim de Zoleima Alkarrac. Siquis aliquis homo uenerit tam propinquis meis quam extraneis et hunc factum meum infringere uoluerit sit excomunicatus ab Ecclesia Catholica et segregatus a consortio omnium sanctorum et in eterna dampnatione sit perhemtus cum Iuda traditore absque ulla remissione et quantum calumniauerit tantum pariat duplatum et insuper CC.a solidos. Facta carta testamenti uel transmutationis notum die erit VI.o Idus Iulii, Era T.a C.a X.v.a V.a. Ego Cidi Aria[s] in hanc carta quam fieri elegi manu mea propria super sanctum altare r † oboraui.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, desde ad sedem, em letra da mesma época, mas diferente.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.