Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0422
Fólio: 
171r
Data do documento
Ano: 
1159
Mês: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Hec est carta uenditionis quam iussimus facere ego Vermudo Diaz et uxor mea Exemena Gauuiniz tibi Petro Albo de una casa quam habemus in Sancta Columba cum quantum nos ibi(a) habemus in circuitu illa casa pro precio quod(b) de tibi accepimus scilicet I.o bracal et I.o solido quia tantum et tibi bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Habeas tu ipsa casa sicut superius sonat et facias de ea quiquid tibi placuerit semper. Et si aliquis superuenerint de meis aut de extraneis qui hoc nostrum factum irrumpere uoluerint quantu[m] inquisierit tantum in duplum componant et domino terre aliud tantum et quantum fuerit melioratam et insuper sint maledicti et excommunicati et cum Iudas habeat participium. Facta carta mense Octobris, Era M.a C.a X.v.a VII.a. Nos[s] supranominati qui hanc carta iussimus facere cum manibus nostris roborauimus.
Qui presentes fuerunt: Petrus ts., — Toereo ts., — Egas ts., — Gunzal[uus] ts.
Pelagius notuit.

Aparato: 

(a) Esta palavra foi emendada de ibimus, com um risco no m e na abreviatura de us. — (b) Palavra adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.