Carta distributionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0420
Fólio: 
170v-171r
Data do documento
Ano: 
1096
Mês: 
10
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 47, or. vis. trans.

Ego Petrus Petri filius mente et corpore sanus cibis ieiunus subitaneam mortem pertimens et Deum pro meis factis placare cupiens prona mente et integra uoluntate ultimam horam uite huius precauens ut si ego in ciuitate aut in expeditio exercitus uel in quocumque loco mortuus fuero et filium legitimum reliquero mando ut ipse filius habeat duas partes rerum mearum et de alia tercia parte integra accipiat magister meus Martinus Simeonis decem solidos cuncta que possa ipsos solidos superauerint. De tercia ipsa parte dentur ecclesie Sancte Marie sedis Colimbriensis pro remedio peccatorum meorum expendenda per arbitrium episcopi supradicti loci tam hereditates quam domos et animalis cuncta et in animalia et omn[i]a que habeo et que ab hac die acquirere et obtinere potuero usque in horam mortis mee tam in maginis quam in icis rebus in omnibus locis per cunctis terram. Et si ex me filius legi[ti]mum non remanserit accipiat uxor mea integratione pro donis que ego illi promisi in carta dotis, si tamen probauerint fideles homines in ueritate quia adhuc non fuit integrata. Et accipiat domnus Martinus decem solidos sicut supradixi et alia omnia que fuerint ad integrum accipiat episcopus supradicte sedis sine al[i]o herede et expendat per arbitrium suum pro remedio anime mee et hereditates, domo et animali et in animalia, in magnis et in minimis rebus ubi ea potuerit inuenire in tota. Et si aliquis de propinquis meis aut de extraneis hoc meum factum plenam habeat firmitatem. Factum est hoc scriptum V Nonas Octobris, in Era T.a C.a XXX.a IIII.a. Ego Petrus Petr[i]z illud roboraui et propria manu feci(a) hoc sig † num.
Qui presentes fuerunt: Ramirus Osorediz iudex confirmo, — Menendus Saipiz ts., — Garsia Ennequiz conf., — Viliu[l]fus ts., — Suarius Tructesindiz conf.
Pelagius scripsit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de fece tendo o i sido escrito em cima do último e para correcção.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.