Carta testamenti Sisnandi Soleimaiz et uxoris eius Iuste Martiniz

Cartulário:

Nº Documento: 
0424
Fólio: 
171v
Data do documento
Ano: 
1077
Mês: 
12
Dia: 
24
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Sancte et Indiuidue Sancte Trinitatis. Ego Sisnandus Zoleimaz simul cum uxore mea Iusta Martiniz facimus cartam testamenti ecclesie sancte episcopalis sedis(b) Colimbrie(c) ut si unus ex nobis mortuus fuerit sine filii totum quod habuerit in hereditatibus et domibus siue rebus que aut per se aut ab aliis mouentur et cunctis omnino facultatibus tam magnis quam minutis totum detur supradicte ecclesie pro remedio anime eius qui mortuus fuerit. Si autem filius illi remanserit medietatem supradictarum rerum possideat filius et alteram medi[e]tatem habeat ecclesia supranominata et si ambobus nobis sic contigerit amborum facultates isto modo ordinentur. Si uero aliquis propincus aut extraneus uir siue [fe]mina hanc nostram uoluntatem euertere uoluerit pro sol[a] presumtione quadruplum eidem ecclesie de suis propriis restituat rebus omne quod auferre temptauerit aut retinere et expers habeatur ab ecclesie et comunione et corporis et sanguinis Domini quandiu contumatia permanserit. Qui si irreuocabiliter perseuerauerit maneat ira Dei super eum in presenti seculo et nisi resipuerit im perpetuum anathema sit. Facta est hec karta testamenti VIIII.a Kalendas Ianuarias, in Era T C.a XV. Nos supranominati Sisnandus uno consensu propria manu eam robor † auimus.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada desde Sisnandi em letra da mesma época, mas diferente. — (b) Palavra emendada de sedes. — (c) É a primeira alusão conhecida à igreja da santa Sé episcopal de Colimbria posteriormente à conquista de Fernando Magno.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.