Carta conuentionis de Martino Almaten

Cartulário:

Nº Documento: 
0425
Fólio: 
171v-172r
Data do documento
Ano: 
1132
Mês: 
8
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Hec est carta conuencionis et firmitudinis quam iussi facere ego Iohannes prior una cum consensu canonicorum Sancte Marie tibi Martino Almaten et uxori tue Vnisco de illa hereditate Sancti Martini. Damus uobis de illa hereditate quanta inde potueritis rumpere et habeatis illam pro hereditate uos et filii uestri et omnis posteritas uestra in temporibus seculorum et detis inde in uestra uita racionem Sancte Marie undecimam partem et post obitum uestrum remaneat illa hereditate uestris filiis uel neptis aut cui uobis placuerit et det in ratione Sancte Marie nonam partem. Habeatis uos ipsam hereditatem firmiter et omnis posteritas uestra et faciatis de illa quicquid uobis placuerit in perpetuum uendidi donandi et cui illam dederitis uel uendideritis faciat iste foro sedi Sancte Marie. Et si uos aut quid illa acceperit aut emerit det uobis iste foro noluerit facere aut nolueritis ut careat illam hereditatem uel careatis et remaneat illa supradi[c]te sedi. Et si aliquis homo hoc nostrum scriptum irrumpere non sit ei licitum sed pro sola temptatione sit excomunicatus et cum Iuda traditore in infernum sit dimersus et insuper quisquis fuerit quantum auferre uoluerit tantum uobis in duplum componat. Facta carta conuencionis mense Augusti, Era M.a C.a LXX.a. Ego Iohannes prior una cum canonicis Sancte Marie qui hanc cartam iussimus facere tibi Martino Almaten et uxori tue coram idoneis testibus manibus nostris robo † † † † ramus.
Qui presentes fuerunt(b).
Martinus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada na margem esquerda desde de, em letra da mesma época, mas diferente.— (b) As subscrições estão omissas, havendo no entanto, um espaço em branco para elas.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.