Testamenti series

Cartulário:

Nº Documento: 
0411
Fólio: 
168r-168v
Data do documento
Ano: 
1112
Mês: 
12
Dia: 
7
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego famulo Dei Pelagio Vermudiz cum peccatorum meorum molle depresso et spe fiducia que sanctorum meritis respiro non usquequaque deicio qui etiam texte criminis sepe pauesco ut per uos tamdem sanctissimi reconciliari merear a Domino Deo Nostro et quia scriptum est "Vouete et reddite Domino Deo uestro"(a) obinde [ego] famulo [Dei] Pelagio placuit mihi sana anima mente perfecta ut facere testum scripture firmitatis ad domus Sancta Maria cuius basilicam fundata est in ciuitas Colimbria in manu de domno G(undisaluo) episcopo de hereditate mea que habeo in uilla quos uocitant nuncubata Valer et in Sancti Iohanni mea ratione ab integro de medietate de ipsa uilla de Valer et de Sancti Iohanne de octaua quarta ab integro cum omnis suas prestuncia qui in se obtine[t] et a prestitum ominis est per ubi illa potueritis inuenire per suis locis uicos et terminos antiquos. Testo uel concedo illa pro remedio anime mee ad ipsum locum Sancte Marie. Et habet iacecencia ipsa hereditate(b) in territorio Portugalensis subtus mons Sauto Redondo prope ciuitas Sancta Mar[ia] ita de odie isto sic ipsa heredi[ta]te de iure meo obrasa et in uestro iure uel dominio de Sancta Maria sit tradita uel confirmata. Abeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestras iuri quieto temporibus seculorum. Siqui[s] tamen fierit non creditis et aliquis homo ueneri[t] tam eum quam filiis meis aut propinquis uel extraneis qui hunc test[a]mentum infringere uel irrumpere quesierimus et nos in concilio deuendicare non potuerimus aut auturgare noluerimus aut uos in uoce nostra in primis sit excommunicato et ad corpus Domini Nostri Ihesu Christi sic separatus et cum Iuda traditore abea participium in eterna dampnatione et super parie una auri altera et iudicato. Facta seriens testamenti notum die quod eri VII.a Idus Decembris, Era M.a C.a L.a. Ego famulo [Dei] Pelagio Vermudiz ad uobis domno G(undisaluo) episcopo et ad domina Sancta Maria in hoc seruiens testamenti manu mea r † ouoro.
Pro testes: Ari[a]s presbiter quos uidi, — Pelagio presbiter quos uidi, — Fernando presbiter quos uidi, — Arias ts., — Ero ts., — Gunsaluo ts.
Dauid archidiaconus notuit.

Aparato: 

(a) Psal. 75, 12: Vouete et reddite Domino Deo uestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili. — (b) Após esta palavra vem escrito, mas riscado, o seguinte: de iure meo obrasa et in uestro iure uel dominio de Sancta Maria Rodondo prope ciuitas Sancta Maria ita de odie isto sic ipsa hereditate in territorio Portugalensis subtus mons Sauto.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.