Carta testamenti de Curual

Cartulário:

Nº Documento: 
0412
Fólio: 
168v-169r
Data do documento
Ano: 
1109
Mês: 
1
Dia: 
19
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hec est carta testamenti quam ego Rodorigus presbiter sana mente et prona uoluntate feci ecclesie Sancte Marie episcopalis sedis Colimbrie et eiusdem loci electo domno Gundisaluo siue clericis ibidem commorantibus de quarta de uilla que uocatur Curual ad integrum quod ad usum hominis prestat quam habeo in territorio Sancte Marie Ciuitatis inter uillam de Auranka et de Aruians et quomodo diuidit et spartit cum illo casal de Cresconio. Do et autorizo omnem(b) meam portionem de hic in antea cum suo ingressu et regressu sicuti usque modo habui ad prenominatam ecclesiam et episcopo una cum clericis obtinendam in eadem sedem hab[i]tantibus pro remissione p[e]cc[at]orum meorum in mei memoriam ut eorum orati[o]nibus atque sanctorum precibus quorum ibi reliquie et nomina continentur adiustus quod meo merito nequeo ualeam adipisci. Hoc denique per contestationem Omnipotentissime Deitatis dico quod huic meo facto non ero contrarius. Quod si forte quod absit contigerit liceat ecclesie rectoribus cohercere nos seuerissime legali censura semoto omni blandimento. Si autem alius quislibet uir aut femina siue de propinquis meis siue de extraneis inde aliquid euertere uel auferre temptauerit non sit ei licitum per ullam assertionem cuiuscumque ingeniose calliditatis sed pro sola temeritate de suis propriis facultatibus restituat quadruplum eidem ecclesie omnia que auferre temptauerit et quandiu in hac pertinatia manserit sit excommunicatus a societate fidelium christianorum qui si in hac audatia ab hoc seculo obierit sit illi perpetua cum diabolo mansio in eterna damnatione. Et hoc meum testamentum perpetuum obtineat uigorem. Facta carta testamenti XIIII.a Kalendas Februarii, Era T.a C.a X.v.a VII.a. Ego supradictus Rodrigus hoc quod prono animo fieri decreui super altare Sancte Marie coram idoneis testibus ponentem propria manu r † oboro. Et tali pacto ut in omni uita mea consilium et adiutorium et continenciam mihi faciant seniores et episcopi predicte sedis tam in uita quam post mortem.
Martinus prior conf., — Laurencius archidiaconus conf., — Petrus presbiter conf., — Sisnandus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Iohannes presbiter conf., — Pelagius presbiter conf., — Gundisaluus electus predicte sedis conf.
Daniel presbiter notuit conf.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada desde de em letra da mesma época, mas diferente. — (b) Por cima do n está um sinal de abreviatura, mas sem sentido.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.