Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0426
Fólio: 
172r
Data do documento
Ano: 
1101
Mês: 
3
Dia: 
26
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Sub Christi nomine. Ego Osoreo et uxor mea Eugenia placuit nobis per bona pacis et uolumtas ut uenderemus tibi Martino priori(a) hereditatem nostram propriam quam habemus de parte parentorum nostrorum et habet Iacencia subtus monte Buzaco territorio ciuitas Colimbria discurrente Certoma in loco predictum quod uocitant uilla Stercada: ad Orientem uilla de domno Menendo; ad Occidentem Ciruanana; ad Africam mons de Vimeira; ad Aquilonem uilla de Preuedes. Et accepimus de te precium XV solidos argenti et damus tibi quarta de illa hereditate que fuit de nostro patre Ramiro Osoreiz tantum nobis bene complacuit et de precio aput te nichil remansit in debitum. Habeatis uos illam hereditatem firmiter et omnis posteritas tua et facias de ea quod uolueris. Si uero aliquis homo uenerit uel uenerimus tam de propinquis nostris qcontra hanc cartam ad inrumpendum et uos in concilio in uoce nostra deuindicare non potueritis quantum inquietauerit tantum pariat in duplo et postea conponat illam cartam. Facta carta uendicionis VII Kalendas Aprilis. Era M.a C.a XXXVIIII. Nos supradictus Osoreo et uxor mea Eugenia kartam istam roboramus.
Floridu Gudiniz ts., — Saluador ts., — Gudinus ts., — Gundisaluus Eniguiz ts., — Honorigu ts.
Pelagius presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Palavra adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.