Carta conuentionis siue commutationis

Cartulário:

Nº Documento: 
0428
Fólio: 
172v
Data do documento
Ano: 
1156
Mês: 
9
Dia: 
2
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 252 (= Cópia B).

In Dei nomine. Hec est carta conuentionis siue comutationis quam iussi facere ego, Tellus, presbiter, uobis, domno Salomoni, sedis Sancte Marie Colimbriensis priori, et omnibus canonicis eiusdem sedis, de illa uinea que est in monte qui uocatur Gemir, cuius isti sunt termini: in Oriente, uinea de Petro Oleiro; in Occidente, uinea Petri Venegas; in Aquilone, uinea Petri Martiniz; in Meridie, uinea Eugenie; et habet uiam, subtus torcular Petri Venegas. Do et concedo istam uineam supradicte sedi, pro illa domo Petri Castellani(a) que erat sedis, quam ego uendidi Godino presbitero. Igitur, ab hac die et deinceps, a meo iure sit ablata et in iure sedis tradita et confirmata, iure hereditario. Siquis, autem, homo, cuiuscumque gradus seu dignitatis, hoc meum factum irrumpere temptauerit, quicumque ille fuerit, quantum a predicta sede alienare temptauerit, tantum eidem in duplum restituat et regie potestati aliud tantum et, quandiu in hac temeritate permanserit, cum catholicis participacionem non habeat. Et, si ergo in concilio auctorizare non potuero siue noluero, simili sentencia feriar. Facta carta IIII Nonas Septembris, Era M.a C.a LX.v IIII.a. Ego, Tellus, presbiter, qui hanc cartam facere iussi, coram idoneis testibus ro † boraui.
Ciprianus presbiter conf., — Suarius presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Suarius presbiter conf., — Martinus presbiter conf., — Godinus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Christoforus presbiter conf., — Iohannes presbiter conf., — Telus presbiter conf.
Dominicus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) O primeiro -l- encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.