[Pactum amicitiae]

Cartulário:

Nº Documento: 
0600
Fólio: 
232v
Data do documento
Ano: 
1122
Mês: 
4
Dia: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Gundisaluus Colinbriensis episcopus et Hugo Portugalensis episcopus faciunt inter se firmissimam amiciciam, remota omni decepcione, ita scilicet ut V(go) Portugalensis episcopus nullomodo inquietet, id est, nec per se nec per alium nec per suum ingenium, honorem quem tenet hodie G(undisaluus) Colinbriensis episcopus uel tenuerit a flumine Dorii usque ad flumen Tagum, quandiu prefatus Colinbriensis episcopus [episcopatum] Colinbriensis ecclesie tenuerit. Gundisaluus uero Colinbriensis episcopus similiter promittit ut nullomodo inquietet, id est, neque per se neque per alium neque per suum ingenium, honorem quem tenet uel tenuerit Portugalensis episcopus a flumine Dorii usque Tudem quandiu prefatus Portugalensis episcopus episcopatum Portugalensis ecclesie tenuerit. Et hec amicicia est firmata in presencia regine domne Tarasie et comitis domni Fernandi et baronum Portugalensium. Et hoc totum est sancitum in fidei puritate et sui ordinis sanctitate, Nonas Aprilis, Era M C LX.
Comitis domni Gomez, — Pelagii Soariz, — Egas Gonsendiz, — Gunsalui Rodriguiz, — Suarius Menendiz, — Petri Pelaiz, — Egas Moniz, — Pelagii Veasquiz, — Ermigii Moniz, — Menendi Moniz, — Sarracini Osoriz, — Pelagii Guterriz atque aliorum bonorum.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.