[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0601
Fólio: 
232v-233r
Data do documento
Ano: 
1118
Mês: 
3
Dia: 
22
Nota: 

Esta bula é de 1118, ano em que Maurício Burdino, antigo bispo de Coimbra (1099-1109) e antigo arcebispo de Braga (1109-1118) foi eleito anti-papa a 9 de Março de 1118 pelo Imperador Henrique V.

Local: 
Roma
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

G(regorius) episcopus seruus seruorum Dei. Karissimo filio et fratri Colimbriensi episcopo G(undisaluo) salutem et apastolicam benedictionem. Quondam, fili karissime, non bene aduersum te uoluntatem nostram credidisti extitisse sed, quia, prout Deus nouit, et diligimus et dileximus, postquam ad Summi Pontificatus honorem peruenimus litteris nostris uisitare fra(a) fraternitatem tuam decreuimus. Mand[and]o itaque precipimus ut ecclesiam in qua positus es quam non modicum semper, dileximus et disponendo augeas et augendo disponas quatinus [a] Deo et a nobis bonam remuneracionem accipias. Si qua uero tibi negocia fuerint in quibus indigeas nostro auxilio, secure ad nos mittito et qui iuste pecieris iuste Deo auxiliante inpetrabis. Data Rome in Porticu Sancti Petri undecimo Kalendas Aprilis.

Aparato: 

(a) Esta sílaba é o reclamo de palavra que inicia a folha seguinte.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.