[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0604
Fólio: 
233v
Data do documento
Ano: 
1120
Mês: 
3
Dia: 
2
Nota: 

Esta bula é também complementar das duas anteriores (documentos 602 e 603), devendo ser também da mesma data.

Local: 
Castrum Cristam
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Calixtus episcopus seruus seruorum Dei. Venerabilibus fratribus et coepiscopis G(undisaluo) Colimbriensi, I(eronimo) Salamanticensi, salutem et apostolicam benediccionem. Commissi nobis officii auctoritas nos compellit ut pro ecclesiarum omnium statu solliciti per Dei gratiam existamus. Idcirco fratres karissimi tam uobis quam uestris ecclesiis duximus prouidendum ut, secundum suffraganeorum episcoporum consuetudinem, capud ad quod debeatis recurrere habeatis. Porro sollicitudinem hanc uenerabili fratri nostro et coepiscopo Didaco Compostellano prouidimus iniungendam. Precipimus itaque fraternitati [uestre] ut ei super uos et reliquos uestre prouincie episcopos et parrochias archiepiscopo, ex liberalitate Sedis Apostolice constituto, plenam deinceps obedienciam et reuerenciam deferatis et Beati Iacobi Compostellanam ecclesiam matrem uestram in posterum cognoscatis. Datum apud Castrum Cristam, VI.o Nonas Marcii.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.