[Testamentum]

Cartulário:

Nº Documento: 
0644
Fólio: 
247v-248r
Data do documento
Ano: 
1170
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Ego Petrus Suariz, sobrinus de Petro Arias, timens diem mortis mee et positus in infirmitate corporis, mando ita diuidere meum habere. In primis mando de illa hereditate quam habeo ex parte mei auunculi uidelicet de Vilarino sextam partem de quanto ego ibi habeo tam de illo quod habeo de mea parentela quam de illo quod ego comparaui pro meo habere ad sedem Sancte Marie. Et mando ad Sanctam Crucem I morabitinum, ad operam Sancte Marie I morabitinum, ad refectorium I morabitinum, ad meum abatem Pelagio, monaco de Abrafemes, meum mantum. Et mando illi dare unum psalterium et unum librum ut cantet missas pro me, et mea sagia ad Petro Menendiz. Ad meam mulierem(a) et meos filios duas partes de meo habere mobili siue immobili. Et de alio quod remanet soluant filii mei meas debitas et aliud quod remanserit habeant ipsi. Ego Petrus Suariz hanc cartam roboro et hec signa † † † † † † facio.
Qui presentes fuerunt: Pelagius Moniz testis, Petrus Iohannis et Gomez ts., Iohannes Iohannis ts., Petrus Suariz ts., Fernandus presbiter et Petrus presbiter sedis Sancte Marie affuerunt.
Et de toto isto habere prenominato, uidelicet de illas duas partes, terciam uxori mee et duas partes filiis meis mando. Facta est carta Era M CC VIII.a.

Aparato: 

(a) Desde esta palavra e até ao fim, o texto está escrito em letra da mesma época, mas diferente.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.