[Quaerimonia]

Cartulário:

Nº Documento: 
0642
Fólio: 
247r
Data do documento
Ano: 
1155
Nota: 

1154-1155. Esta queixa anónima não indica o nome do papa, faltando, por isso, os dados para determinar a data crítica, mas deve ser do mesmo ano do documento seguinte, com o qual está intimamente relacionada. Os crimes atribuídos ao arcebispo não merecem crédito, porque a acusação, além de ser anónima, não apresenta provas e contradiz, em parte, os documentos 636 e 643. Por outro lado, se o arcebispo tivesse cometido publicamente o stupendum et orrendum facinus, cui nomen inponere nescimus, palam et aperte coram multitudine laicorum et clericorum, é improvável que essa multidão de leigos e de clérigos assistisse impassível a tão horrendo sacrilégio.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Sanstissime et misericordi[osi]ssime pater querimoniam facimus Deo et uobis super archiepiscopo Bracarensi qui arrogancie stimulis incitatus domum Colinbriensis episcopi inuasit et in una tantum statione centum XXX.a modios tritici consumpsit, exceptis carnibus, uino et annona et ceteris stipendiis. Abbatem etiam quendam intra parrochiam ipsius eo nolente consecrauit. Ordines etiam clericorum et alia que ad iura pontificalia pertinebant, episcopo contradicente, in ciuitate Colimbrie celebrauit. Aliud etiam stupendum et orrendum facinus, cui crimini nomen inponere nescimus, palam et aperte coram multitudine laicorum et clericorum nefarie perpetrauit, nam quia prodigalitati ipsius sufficere non ualebat, furibundus ecclesiam aggrediens, altare subuertit, sacra linteamina altaris manibus disrupit, crucem Domini confregit, capsulam cum Dominico corpore ad terram prostrauit. Dominicum corpus pedibus conculcatum inueniri non potuit. Super his omnibus iusticiam uestram expectamus, sanctissime pater, cum propter tam flagiciosa ante responsum uestrum uix christianum nedum archiepiscopum eum ullo modo credat fuisse. Conquerimur etiam, benignissime pater, quia cum ei litteras uestras bullatas pro regula Beati Benedicti in partibus suis firmanda et tenenda ex parte uestra presentaremus non solum litteras et sigillum uestrum contempsit sed etiam in terra sua seipsum tantummodo papam esse iactauit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.