[Bula]
Cartulário:
- Livro Preto
Outorgante:
- Pontifício
Innocentius episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri I(ohanni) Bracarensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. Si commissum tibi a Deo episcopale officium ratione discretionis uelles atendere subditos, tuos paterna affectione diligere debueras ac fouere et nullam eis iniuriam irrogare. Venientes ad nos duo de canonicis Bracarensis ecclesie uidelicet P. Martini et P(etrus) Roxius in presentia nostra questi sunt quod honores et bona sua tam ecclesiastica quam mundana iniuste et sine iuditio eis abstuleris. Quocirca per apostolica scripta tibi mandamus atque precipimus quatinus honores et bona ablata infra X.v.a dies, postquam presentia scripta susceperis, cum integritate eis restituas et in pace dimittas. Proxima uero mediante quadragesima nostro te conspectui representes super his que ab istis uel ab aliis tibi obiciantur respondere paratus, et nec istus uel alios qui nostro se uelint conspectui presentare prohibeas nec in alico inpedias. Datum Laterani Kalendas Maii.
Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.