Intentionis carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0457
Fólio: 
181r-181v
Data do documento
Ano: 
1120
Mês: 
5
Dia: 
20
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Orta fuit intencio inter Monio Venegas et episcopo domno Gunsaluo Colinbriensi pro parte de sua hereditate que habuerat in Lagenosa et uendiderat illa ad Iohanne Gondesendiz et ad uxor sua domna Exemena pro suo precio et dicebat Monio quia non uendiderat illa hereditate nec precio acciperat et dicebat episcopo domno Gundisaluo quia non est uerum. Et deuenerunt inde in concilium in Alafones ante illos bonos homines et ante illo maiordomo que illa terra tenebat sub manus Gunsaluo Gunsaluiz et ante illo iudice et iudicauerunt et laudauerunt inde in concilium anuncione de illa hereditate iam supradicta ad episcopo domno Gunsaluo et ille dedisse adhuc de precio quantum exquisiset cum directum Suario Nuniz et ipse Suario Nuniz fuit fideiussore. Ego Monio iam supradictum uobis domno Gunsaluo episcopo et successoribus uestris facio uobis cartulam dimissionis de illa hereditate supradicta in perpetuum ut numquam illa requirat nec aliquid in uoce mea et si inde aliter fecerit quomodo pariet uobis ipsa heditatate duplata uel tripata aud quantum a uobis fuerit meliorata et insuper auri talenta et iudicato. Facta cartula XIII.o Kalendas Iunii, Era M.a C.a L.a VIII.a. Ego Monio iam supradictum uobis domno Gundisaluo episcopo in hanc cartulam cartulam dimissionis manu meam † roboro.
Menendo ts., — Fromarigo ts., — Cresconio ts., — Monio ts., — Egas ts., — Pelagius ts.
Gunsaluus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.