Carta conuentionis de Almunia de Coselias

Cartulário:

Nº Documento: 
0463
Fólio: 
183r
Data do documento
Ano: 
1103
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 9, or. vis. trans.

(a) In Christi nomine et eius gratia. Ego Iohanne Gondesindiz una cum uxor mea Exemena facimus cartam conuencionis inter nos et Gunsaluo et Iohanne de hereditate nostra quam habemus iuxta ciuitas Colinbrie in loco predicto ubi uocitant Coselias, ad Orientem partem de illa almunia de Suario Nuniz. Dedimus illam uobis per tale uerbum ut edificetis illam hereditatem de uineas, pomerios, almunias uel quantum ad ominis prestitum est usque ad septem annis et post septem annis sorciamus illam per medium. Et ut ego non auferam illam hereditatem de uestro iure usque compleant ipsos annos et si uobis placuerit uendere illa hedificia que ibi habueritis ad alium hominem non uendatis neque donetis nisi ad michi uel ad generacio qui de me fuerit et tantum quantum uobis dederit alio homine ego reddam uobis similiter et sit illa hereditate mea si uobis placuerit eam uendere. Et si unus ex nobis se mutare uoluerit de hac conuencione ut pactet unus ad alius XXX.a solidos. Ego Iohannes Gundesindiz et uxor mea Exemena in hoc placitum roboramu † † s ad uos manus nostras et nos ad uos similiter roboramus † †. Facta carta conuencionis, Era M.a C.a X.v.a I.a.
Qui presentes fuerunt: Gunsaluo Guterriz ts., — Menendus Gunsaluiz ts., — Saluador Recamondiz ts., — Honorigo Vermuiz ts., — Fernando13 ts.
Suarius notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem direita, em letra diferente, mas da época, repetindo de Coselias.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.