Carta uenditionis de Frogianes in Alafoen

Cartulário:

Nº Documento: 
0464
Fólio: 
183r-183v
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
1
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 37, or. vis. trans.

(a) In Dei nomine. Ego Sontrili Samueliz una cum uiro meo Rodrigo Adrianiz placuit nobis per bona pacis et uoluntas ut faceremus uobis Iohanne Gundesendici et uxori sue Eximena sicut cartula uendicionis de hereditate nostra propria quam habemus de auiorum nostrorum et habet iacencia in uilla Frogianes subtus mons Rasello discurrente riuulo Vauga, territorio Alafoen. Damus uobis in ipsa uilla de Samuel Iacobiz et Azarias Iacobiz quanta ibi habuerunt quinta integra adque concedimus per huius locis et uigos et terminos(b) antiquos per ubi illa potueritis cum omnes suas prestaciones que in se obtinet et ad prerestitum hominis est pro que accepimus de uos in precio V solidos tantum nobis bene complacuit et de precio apud nichil remansit in debito, ita ut de hodie die et tempore sit ipsa hereditate de iuri nostro abarasa et in uestro iure sit tradita adque confirmata. Habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum. Et siquis tamen quo fierit non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartula ad inrumpendum et nos ad concilio noluerimus auctorgare uel auindicare post uestra parte aut uos in uoce nostra quomodo pariemus uobis ipsa hereditate duplata uel quantum uobis fuerit meliorata et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis notum die erit III.o Kalendas Februarii, Era M.a C.a X.v.a VI.a. Ego Sontrili et uiro meo Rodrigu ad uobis Iohanne Gundesendiz et uxori uestra Exemena in hanc cartulam uendicionis manus nostras roborauimus † †.
Qui adfuerunt: Garcia ts., — Pelagius ts., — Ianardo ts., — Afonso ts.
Pelagius notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem direita, em letra da mesma época, mas diferente, desde de. — (b) O -s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.