Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0468
Fólio: 
184v-185r
Data do documento
Ano: 
1101
Mês: 
5
Dia: 
18
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Singeleua ideo placuit mihi per bona pacis et uoluntas ut faceremus ad Iohanne Gundesindiz et uxori sue Exemena sicut et facimus cartula uendicionis de hereditate mea(a) propria que habeo in uilla que uocitant in Valle Ordonis subtus mons Fuste territorio Alafoen discurrente ribulo Barroso et abuit ipsa hereditate de auiorum meorum et de genitorio meo Arias. Damus uobis illa atque concedimus cum omni suas prestaciones quantas qui in se obtinet qui ad prestitum est ipso pumar comodo est recluso et ipsa uinea que iacet ad arkaria su ipsa casa de Adosinda Saluadoriz. Et accepimus de uos in precio XII solidos tantum ad nobis bene complacuit et de precium apud uos nichil remansit in debitum et de hodie die siat ipsa hereditas de iuri meo abrasa et uestro iure tradita, translata atque confirmata. Habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum. Et siquis tamen quod fieri non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartula ad irrumpendum et nobis in concilio uenerimus aut deuindigare aut auturgar post uestra parte aut uos in uoce nostra comodo pariemus ad uos(b) ipsa duplata uel quantum ad uos fuerit melioratam et uobis perpetim abitura. Facta cartula uendicionis notum die eri XV Kalendas Iunii, Era M.a C.a XXX.a VIIII. Ego Singileua ad uos Iohanne Gundesindiz et uxori uestre Exemena in hanc cartula uendicionis manu mea roboro †.
Qui presentes fuerunt: Garcia ts., — Pelagius ts., — Menendo ts., — Sueiro ts., — Iohannes ts.
Menendus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Esta palavra foi escrita em cima de nostra, para correcção. — (b) O -s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.