Venditio

Cartulário:

Nº Documento: 
0472
Fólio: 
185v-186r
Data do documento
Ano: 
1105
Mês: 
12
Dia: 
21
Nota: 

O original deste documento tem a data M C X.u.a III. Tendo B) M X.u. III, conclui-
-se que lhe falta um C.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 29, or. vis. trans.

(a) In Dei nomine. Ego Regnaldo et uxor mea Gudina in Domino Deo eterna salute, amen. Ideo placuit nobis per bona pacis et uoluntas nullisquoque gentis imperio nec suadentis articulo neque pertimescetis metum sed propria nobis accessit uoluntas ut faceremus uobis Iohanne Gundesendiz et uxori uestra Exemena sicut facimus cartula uendicionis de hereditate nostra propria de comparatela quam comparauimus de Gundesindo Tanoiz et uxor sua Eldara et Gunsaluo Odoriz et de Dauid Cidiz et de Dauit Gunsaluiz hereditate que fuit de Arias Eitaz. Et habet iacencia in uilla Cercosa subtus mons Gabro discurrente riuulo Cambar territorio Alafoen. Damus uobis ipsam uillam hereditates de ipsos homines supranominatos ab integro. Damus atque concedimus per huius locis et uicos et terminos antiquos per ubi illa potueritis inuenire cum omnes suas prestaciones que in se obtinet que ad prestitum ominis est pro que accepimus de uos in precio LXX.a solidos tantum nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum, ita ut de hodie die sint ipsas hereditas de iuri nostro abrasa et in uestro sit tradita atque confirmata. Habeatis uos illam firmiter et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum. Et siquis tamen quo fierimus non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartulam ad inrumpendum et nos ad concilio noluerimus auctorizare post uestra parte aut uoce nostra quomodo pariemus uobis ipsa hereditate duplata uel quantum fuerit meliorata et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis notum die erit XII Kalendas Ianuarii, Era M [C] X.v III. Ego Regnaldo et uxor mea Gudina uobis domino Iohanne et uxori uestre Exemena in hanc cartulam uendicionis manus nostras roboram † † us.
Qui adfuerunt: Petrus ts., — Pelaio ts., — Menendus ts., — Martinus ts.
Pelagius presbiter Feles titulauit.

Aparato: 

(a) Na margem, em letra da mesma época, mas diferente, tem: De Cercosa de quot uenditoribus comparauit eam Iohannes Gosendiz.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.