Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0474
Fólio: 
186r-186v
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
11
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 16, doc. k, cóp. séc. XII.
Vid. etiam o documento 508 (= Cópia D).

In Dei nomine. Ego Ramiro Diaz et germano meo [Gunsaluo] Gudiniz et Ero in Domino Deo eterna salutem, amen. Ideo placuit nobis per bona pacis et uoluntas nullisquoque gentis imperio nec suadentis articulo nec timescentis metum nec suadentis imperio sed propria nostra accessit uoluntas ut uenderemus domino domne Iohanne et uxori sue domna Exemena sicut et fecimus uendicionis de hereditates nostras proprias que habemus de subieccione auiorum nostrorum de genitrice nostra domna Raosenda. Et habent iacencia uilla Spuimir et damus a uos nostras hereditates subtus mons Magaiu discurrentes aquas ad Sur territorio Pennafiel. Damus uobis ipsa hereditate de domna Raosenda per ubi illa potueritis inuenire cum omnes suas prestaciones que in se obtinet que ad prestitum ominis est pro [que] accepimus de uobis precium(a) VIII modios tantum nobis bene complacuit et de precium apud uos nichil remansit in debitum. Habeatis uos ipsas hereditates firmiter. Et si aliquis tamen quo fieri non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerimus tam de proprinquis quam de extraneis contra hanc carta ad irrumpendum et nos in concilio defendere aut uos in uoce nostra pro a uestra parte tunc constrictis coram iudice uel que illa terra imperauerit alteras tales hereditates uobis restituamus in duplum uel quantum fuerint melioratas et uos habeatis illa firmiter. Facta cartula uendicionis II Kalendas Decembris, Era M C X.v VI. Nos supradictus Ramiro, Gunsaluo, Ero uobis domno Iohanne et uxori uestre domna Exemena in hanc carta manus nostras roboramu † † † s.
Qui presentes fuerunt: Gunsaluo Aluitiz ts., — Fafila ts., — Ileuu ts., — Iohanne ts.
Pelagius presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de procium.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.