Testamenti series

Cartulário:

Nº Documento: 
0477
Fólio: 
187r-187v
Data do documento
Ano: 
1113
Mês: 
2
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 478 (= Cópia C).

(a) In nomine Patris et Filii et Spiritu Sancti, amen. Hec est carta testamenti quam feci ego Odoarius(b) Nuniz sedi Colinbriensi sedi Sancte Marie et episcopo eiusdem et clericis ibidem commorantibus in perpetuum de hereditate mea emta proprio censu in territorio de Alaphuen in loco qui uocatur Valle Ordonio scilicet sextam partem de casal quod dicitur Laureto et domum quam hedificaui et uineam quam plantaui in eo casale. Post obitum meum relinco que supra prenotaui nullo herede succedente nec uxore nec propinquo. Quod factum si aliquis cuiuscumque persone fuerit irrumpere temptauerit, in primis ab episcopo eiusdem ecclesie et a clericis excomunicetur et a consorcio christianorum separetur et quantum auferre temptauerit tantum in duplum componat eidem ecclesie restituat et insuper hoc meum scriptum perpetuum obtineat robur. Facta testamenti carta III Nonas Februarii et manu propria roborat † a et super eiusdem ecclesie posita, Era M C L I.a.
Qui presentes fuerunt: Vellitus ts., — Arias ts., — Aluitu Sendiniz ts., — Menendus Scapiz ts., — Didacus Gundesendiz ts., — Petrus Zoraguiz ts., — Zoleima Viariguiz ts., — Cristofalus ts., — Floridus Gudiniz ts., — Martinus prior conf., — Sesnandus presbiter conf., — Pelagius presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Daniel presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Dominicus presbiter conf., — Martinus presbiter conf.
Martinus subdiaconus notuit.

Aparato: 

(a) Na margem, em letra da mesma época, mas diferente: De uilla Valle Ordonio in Alafoen. — (b) Palavra emendada de Odarius.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.