Testamentum

Cartulário:

Nº Documento: 
0478
Fólio: 
187v
Data do documento
Ano: 
1113
Mês: 
2
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 477 (= Cópia B).

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Hec est carta testamenti quam feci ego Odarius Nuniz sedi Colinbriensi Sancte Marie et episcopo eiusdem et clericis ibidem commorantibus in perpetuum de hereditate mea emta proprio censu in territorio Alaphuen in loco qui uocatur Valle Ordonio scilicet sextam partem de casal quod dicitur Laureto et domum quam hedificaui et uineam quam plantaui in eo casale. Post obitum meum relinquo que suppranotaui nullo herede succendente nec uxore nec propinquo. Quod factum si aliquis cuiuscumque persone irrumpere temptauerit, in primis ab episcopo eiusdem ecclesie et a clericis excomunicetur et a consorcio christianorum separetur et quantum auferre temptauerit tantum in duplum eidem ecclesie restituat et insuper hoc meum scriptum perpetuum obtineat robur. Facta testamenti carta III Nonas Februarii et manu propria roborata † et super altare eiusdem ecclesie posita. Era M C L I.a.
Qui presentes fuerunt: Vellitus ts., — Arias Eriz ts., — Aluitus Sendiniz ts., — Menendus Scapiz ts., — Petrus Zoraguiz ts., — Iohannes Gundesindiz ts., — Zoleima Viariguiz ts., — Crestoforus ts., — Floridus Gudiniz ts., — Didacus Gundesendiz ts., — Dominicus presbiter conf., — Martinus prior conf., — Sesnandus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Daniel presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Martinus presbiter conf.
Martinus subdiaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.