Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0482
Fólio: 
188v
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 35, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 16, doc. j, cóp. séc. XII.
Vid. etiam o documento 507 (= Cópia D).

Sub Christi nomine. Ego Gudina filie Dono facio cartam uendicionis uobis domno Iohanne Gundesidiz et uxori tue Exemena de uilla Sala et Lagenosa et Spodemir et Amaral. Vendo uobis de uillas ipsas supradictas meo quenion et habeo ipsas hereditates de parte auunculo nostro Tuiso. Vendo uobis illas sana mente neque pertimescentis metum nec suadentis articulo sed propria mihi accessit uoluntas. Accepit ego de uobis in precium XV modios quia tantum mihi et uobis bene complacuit et de isto precio apud uos nichil remansit in debitum. Et habent iacencia subtus mons Retundo territorio Alafoen discurrente ribulo Sur. Si igitur quilibet uir aut mulier de propinquis meis aut de extraneis uel ego uenero qui hoc meum factum irrumpere temptauerit et ego in concilio deuindicare uel auctorizare uobis non potuero aut noluero tunc constrictus legali iudicio duplatis supradictis hereditatibus reddam de meis propriis facultatibus et uos semper eas obtineatis in pace. Facta uendicionis carta mense Ianuarii, Era M.a C.a X.v.a VI.a. Ego supranominata Gudina qui hanc cartam iussi facere cum propria manu mea roboraui.
Qui adfuerunt: Eusebio ts., — Todoreo ts., — Pelagius ts., — Aluito ts., — Vermudus ts., — Martinus ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.