Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0483
Fólio: 
188v
Data do documento
Ano: 
1101
Mês: 
7
Dia: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 5, or. vis. trans.

Sub Christi nomine. Ego Arias Garcia facio carta uendicionis uobis domno Iohanne Gundesendiz et uxori uestre Exemena de hereditate mea quam habeo in uilla Nogaria prope Seruer. Do illa uobis adque concedo per ubi potueritis inuenire illam et ipsa hereditate habui ea de auio meo scilicet Damiano, terras, uineas, montes et fontes, ribulos per ubi potueritis inuenire eam. Accepimus autem de uos in precio XXII.os solidos denariorum tantum a nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit inde precio apud uos nil remansit. Et sic uendo uobis aliam hereditatem in terra Alafoen in uilla Cercosa uel in loco ubi potueritis habere uestra parte. Si igitur quilibet uir aut mulier, mater mea uel fratres meos aut propinquis aud extraneis qui uos proinde calumpne temptauerit quantum inquisierit tantum uobis in duplum componat et domino terre aliud tantum. Facta est carta uendicionis die quod erit Kalendas Iulii, Era M C XXX.a VIIII. Ego Arias qui hanc cartam iussi facere cum manu mea roboro et hoc signum fec † i.
Qui adfuerunt: Domno Menendo aluazil conf., — Pelagio Gudiniz ts., — Odarius ts., — Martinus Cidiz ts.
Petrus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.