Venditionis carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0486
Fólio: 
189v
Data do documento
Ano: 
1105
Mês: 
6
Dia: 
8
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 27, or. vis. trans.
Vid. etiam o documento 501 (= Cópia C).

In Dei nomine. Ego Fafila Sisnandiz in Domino Deo eterna salute, amen. Ideo placuit michi per bone pacis et uoluntas nulasquoque gentis inperio nec suadentis artigulo nec pertitimescentis metum set expontanea mente et propria mea uoluntate ut faceremus ad uobis Iohanne Gondesindiz et uxor tua connomento domna Exemena carta uenditionis et firmitudinis sicut facio de hereditate mea propria que habeo de abior[um] uel parentorum meorum et habe iacencia in uilla quos uocitant Sancti Martini inter Kaualion et Sala saptus mons Magaio territorio Visiensie discurrente ribulo Vauga. Damus atque concedimus ad uobis ipsa hereditate que est in loco predicto de Sancti Martini. Do ad uobis de IIII minus media V.a cum quantum in se obtine et a prestitum ominis est per ab illa potueritis inuenire per suis terminis et locis antiquis cum quantum inde a nobis uenit integro pro que accepimus de uos in pretio XV solidos tantum a nobis bene complacuit et de precio apud nihil remansit in deuitum pro dare, qui uos dedistis et nos accepimus, ita ut de hodie die uel tempore abeatis uos illa firmiter et omnis posteritas aestram in temporibus seculorum. Et siquis tamen quo fieri non creditis et aliquis homo ueneri uel uenerimus tam de propriis quam de extraneis qui hanc carta mea inrapere quesierit aut temptare uolueri que uos ad iudicio deuindicare non potueritis aut nolueritis pro parte nostra comodo pariemus ad uobis illi hereditate duplata uel quantum a uobis fuerit meliorata. Notum quo eri VI Idus Iunii, Era M.a C.a X.v. III.a. Fafila Sisnandiz a uobis Iohanne Godesindiz et uxor sua domna Exemena in hanc carta uenditionis et firmitudinis manu mea r † ouoro.
Qui presentes fuerunt pro testes: Gundisaluo ts., — Iohanne ts., — Odario ts., — Garcia ts.
Petrus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.