[Carta dimissionis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0617
Fólio: 
236r
Data do documento
Ano: 
1120
Nota: 

1119 ou 1120. Cfr. o documento 451.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 451 (= Cópia B).

In Era M C LVII. Visienses clerici coram reginam domnam Taresiam et suis baronibus dimiserunt et abrenunciauerunt episcopo domno Gundisaluo eleccionem quam fecerant de domno Odorio tali modo: in primis dompnus Gundisaluus, qui episcopus et dominus eorum est, sine cuius uoluntate eleccionem illam fecerant, dimisit illis suam maliuolenciam ut ab illo nullam lesionem in eorum corporibus uel rebus recipiant pro omnibus aduersitatibus sibi ab illis nuncusque illatis. Et ille dompnus Odorius abrenunciauit illam eleccionem et iurauit super IIII.or Euangelia ut illam eleccionem non requirat nec Visiensem episcopatum recipiat nec alteri consenciat ad accipiendum sine uoluntate episcopi domni Gundisalui, ipso permanente in fidelitate regine domne Tarasie sicuti episcopus fidelis debet esse suo regi et domino terre. Et sicut ipse iurauit sine arte et malo ingenio ita et omnes clerici Visiensis iurauerunt et ei fidelem obedienciam promiserunt.
In primis(a) Tedon presbiter, — Didacus presbiter, — Egas(b) Moniz, — Menendus Venegas, — Stephanus presbiter, — Pelagius presbiter, — Menendus Moniz, — Gueda Menendiz, — Pelagius subdiaconus, — Petrus Gunsaluiz, — Ermigius Muniz, — Gunsaluo Gunsaluiz, — Egas Gundesindiz, — Nunu Vida.

Aparato: 

(a) O -s encontra-se adicionado na entrelinha. — (b) O -s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.