Carta dimissionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0451
Fólio: 
179r
Data do documento
Ano: 
1120
Nota: 

1119 ou 1120. Por falta de elementos que permitam determinar com rigor o ano exacto, referimos aqui a data dos dois documentos: 451, de 1120 (Era M C LVIII) e 617, de 1119 (Era M C LVII).

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 617 (= Cópia C)

In Era M C LVIII. Visiensis clerici coram regina domna Tarasia et suis baronibus dimiserunt et abrenunciauerunt episcopo domno Gundisaluo eleccionem que fecerant de domno Odorio tali modo: in primis domnus Gundisaluus qui episcopus et dominus eorum est, sine cuius uoluntate electionem illam fecerant, dimisit illis maliuolenciam ut ab illo nullam lesionem eorum corporibus uel rebus recipiant pro omnibus aduersitatibus sibi ab illis nuncusque illatis et ille dompnus Odorius abrenunciauit illam eleccionem et iurauit super IIII.or Euangelia ut illam eleccionem non requirat nec Visiensem episcopatum est(a) recipiat nec alteri consenciat ad accipiendum sine uoluntate episcopi domni Gunsalui, ipso permanente in fidelitate regine domne Tarasie sicut episcopus fidelis debet esse suo regi et domino terre et sicut ipse iurauit sine arte et malo ingenio. Ita et omnes clerici Visienses iurauerunt et ei fidelem obedienciam promiserunt. In primis Tedon presbiter, Didacus presbiter, Stephanus presbiter.
Nomina quibus coram hec acta sunt: Petrus Gundisaluiz, — Gunsaluus Gunsaluiz, — Egas Gundesindiz, — Egas Muniz, — Menendus Moniz, — Ermigius Muniz, — Nunu Vida, — Menendus Venegas, — Gueda Mene[n]diz.

Aparato: 

(a) Palavra sublinhada e, parece, sem sentido.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.