[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0622
Fólio: 
238v
Data do documento
Ano: 
1109
Nota: 

1099-1109. A data crítica estabelecida dentro do período do governo episcopal de D. Maurício Burdino em Coimbra (1099 — meados de 1109. Cfr. o documento 615).

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecles., m. 1, n.º 2, cóp. séc. XII.

Pascalis episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri Mauricio Colimbriensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Presencium portitorem, tam litterarum uestrarum relatione quam oris ipsius confessione, in Colimbriensi ecclesia a catholico episcopo in presbiterum ordinatum fuisse cognouimus, qui nimirum episcopus inter sarracenos Hispanie a duobus tantum episcopis, ut postea fama patuit, fuerat ordinatus. Ipsam uero presbiteri huius seu ceterorum, qui cum eo promoti(a) sunt, in ordinationem non sua sed predecessoris tui Colimbriensis episcopi auctoritate perfecit. Visum est igitur moderationi nostre ut si alia non inpendiunt presbiter hic in sua debeat ordinatione persistere. Vt enim doctoris egregii Leonis pape uerbis loquamur, quum sepe questio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam ab istis esse tribuendum quod non docetur fuisse collatum. Siqui autem clerici ab istis pseudoepiscopis in illis ecclesiis ordinati sunt, que ad proprios pertinebant episcopos, et ordinatio eorum consueto iuditio presidencium facta est, potest rata haberi ita ut in ipsis perseuerent. Aliter autem habenda est uana consecratio que nec loco fundata est nec autoritate munita. Data(b).

Aparato: 

(a) Palavra emendada, na margem esquerda, de premoni. — (b) O resto do texto está omisso.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.