[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0626
Fólio: 
240r
Data do documento
Ano: 
1110
Mês: 
1
Nota: 

Cf. o documento 615.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 615 (= Cópia B).

Paschasius episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri G(undisaluo) Colimbriensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Fraternitatem tuam ad episcopatus regimen prouectam gaudemus quia de te famam bonam accepimus. Rogamus autem et monemus te ut pro ecclesia Dei sollicite uigiles, que temporibus nostris in Hispania maxime conturbatur. Studeas etiam Henrico comiti attencius adesse et eum iuxta datam tibi sapientiam in ecclesie defensionem studiosus adiuuare. De Colimbriensis ecclesie causa, cum te Omnipotens Deus ad nos uenire permiserit, tibi ex affectu caritatis debito respondebimus. Nos enim nichil de domini pape Vrbani constitutione mutabimus(a).

Aparato: 

(a) Palavra emendada de mutauimus.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.