[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0637
Fólio: 
246r-246v
Data do documento
Ano: 
1143
Mês: 
2
Dia: 
8
Nota: 

1140-1143.

Local: 
Latrão
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 607 (= Cópia B).

Innocencius episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri I(ohanni) Bracarensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. Grauamen et molestias, quas sibi aliquis irrogari noluerit, aliis inferre non debet. Ceterum sicut uenerabili fratre nostro B(ernardo) Colinbriensi episcopo conquerente accepimus quendam fratrem quod utique ad eum spectabat in abbatem Sancti Christofori eo inuito benedixisti, ordinationes clericorum et alia, que ad ius episcopale pertinent, infra ipsius exercere parrochiam non formidas. Cum igitur suis terminis quisque debeat esse contentus, fraternitati tue mandamus atque precipimus, quatenus de his omnibus, inconsulto et inuito predicto fratre nostro B(ernardo) episcopo in Colinbriensi parrochia te nullatenus intromittas. Datum Laterani VI Idus Februarii.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.