[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0638
Fólio: 
246v
Data do documento
Ano: 
1143
Nota: 

1140-1143.

Local: 
Latrão
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Col. Esp., P. II, cx. 32.

Innocencius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis T(heotonio) priori et fratribus Sancte Crucis salutem et apostolicam benedictionem. Et litteris et nuntio uenerabilis frater noster B(ernardus) Coli[m]briensis episcopus nobis significauit quod communia interdicta que ipse facit pro ecclesiastica disciplina, minime obseruetis et quod ecclesias sibi commissas per manus laicorum inracionabiliter suscipiatis, quod et sanctorum patrum constitutionibus et sacris canonibus liquido(a) constat esse contrarium. Per presentia itaque scripta uobis precipiendo mandamus, quatinus interdictos ipsius minime recipiatis et ecclesias suas per laicas manus de cetero nullatenus suscipere presumatis. Datum Laterani VI Idus Februarii.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de liquedo.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.